CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4278     View  [Back]
Charta Philippi II, regis Francorum, de Caroloco cum pertinentiis suis.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus, Dei gratia, Francorum rex. Quoniam ea que in pias causas erogata sunt, sublimitati regie convenit protegere ac immutilata conservare, notum fieri volumus universis presentibus pariter ac futuris, quoniam adierunt serenitatem nostram Theobaldus, venerabilis abbas Cluniacensis, et Artaudus, prior Cariloci, suppliciter flagitantes quatinus libertatem sive immunitatem, quam excellentissimus predecessor noster Karlomannus, Francorum rex, ecclesiæ Cariloci contulit, sicut in ejus privilegio continetur, auctoritate privilegii nostri Cluniacensi ecclesie confirmaremus. Siquidem idem locus Karilocensis hereditas extitit Ratberti, Valentinensis episcopi, qui construxit ibi monasterium, et fratres regulariter viventes ibidem deputavit. Sui autem laudabilis voti compos effectus sancte Romane ecclesie illud, ut sub ejusdem tuitione perpetuo maneret, tradere non neglexit. Cujus auctoritate ac privilegio fretus supradictus Ratbertus apud Pontigonum curiam Karoli imperatoris adiit, et eundem locum coram quadraginta et eo amplius archiepiscopis et episcopis liberum fieri instanter impetravit ab omni inquietacione personarum. Postmodum vero sanctus Oddo, Cluniacensis abbas, Hugone rege ordinante, ut auctoritas apostolica predictum locum largiretur Cluniacensi monasterio, [per] privilegium obtinuit. Ludovicus etiam gloriosissimus rex venerandis apostolis Petro et Paulo et Cluniacensi ecclesie sue regalitatis precepto hoc idem confirmare dignatus est. Ad peticionem igitur memorati abbatis Cluniacensis et prioris Kariloci, predictorum antecessorum nostrorum vestigia secuti, monasterium Kariloci sub nostra nostrorumque successorum censentes in evum perdurare defensione concedimus, et regio more nostre auctoritatis precepto firmamus, ut sub nullius unquam tuitione flectatur nisi regia, ita quod ipsum cum omnibus ad se pertinentibus ecclesie Cluniacensi, ad quam spectare dinoscitur, salvum et illibatum conservemus. Statuimus etiam et precipimus, ut prioratus sive cellas aut ecclesias, sive villas, seu terras eidem loco et fratribus ibidem Deo servientibus a fidelibus concessas, aut in posterum rationabiliter conferendas, seu in prediis ipsorum constructas, cum omnibus ad eas pertinentibus, nullus archiepiscopus vel episcopus, nullus judex publicus, aut ipsius provincie dux vel comes, nullus clericus vel laicus, nullaque potestas sive persona, quolibet ingenio audeat conturbare, vel aliquid inde abstrahere, aut censum minuere, usurpare, commutare presumat, nec ulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, nec aliquibus vexationibus fatigare; set quascunque possessiones, quecunque bona idem monasterium inpresenciarum possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis [justis] modis Deo propicio poterit adipi[s]ci, abbati Cluniacensi et priori prefati monasterii et fratribus ibidem constitutis eorumque successoribus firma et illibata permaneant; in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: Regniacum, cum pertinenciis suis; Sanctum Nicecium de Strata, cum appendiciis suis: quas ecclesias et villas Boso rex dedit in elemosinam memorato Radberto, episcopo et ecclesie Kariloci, et idem Radbertus per preceptum supradicti Karlomani sibi fecit confirmari. Donatio etiam et immunitas ecclesie et burgi de Tisiaco, cum pertinenciis suis, predicto monasterio Cariloci facta rata permaneat. Nos itaque, predecessorum nostrorum vestigiis inherentes, statuimus interdicentes, ut nulli liceat prescriptas ecclesias seu earum villas, cum omnibus suis pertinenciis, litibus aut vexationibus fatiguare, set fratribus ibidem degentibus liceat, remota omni inquietationis querela, propositum suum secundum regulam Sancti Benedicti quiete servare et Dei misericordiam pro nostra totiusque populi salute assidue implorare. Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona predicti monasterii libertates seu immunitates infringere ullo modo conata fuerit, noverit se ultioni regie subjacere. Que omnia ut perpetuam stabilitatem obtineant, presentem paginam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis karactere subter annotato precepimus confirmari. Actum apud Bituricas publice, anno ab incarnatione Domini Mo Co LXXXo, regni nostri anno secundo, astantibus in palacio nostro, quorum nomina supposita sunt et signa: Signum Thebaldi, dapiferi nostri. Signum Guidonis, butic[u]larii nostri. S. Mathei, camerarii. S. Radulfi, constabul[ari]i. Data per manum (Monogramme du roi) Hugonis, cancellarii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung