CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4279     View  [Back]
Compositio facta inter Gerardum, comitem Matisconensem, et monachos Cluniacenses, super terris ecclesiæ supradictæ in episcopatu Matisconensi sitis.
Notum sit omnibus presentibus et futuris, quod frequenter orta est querela inter nobilem virum, comitem Gerardum Matisconensem et monachos Cluniacenses, super indebitis consuetudinibus et insolitis exactionibus, quibus comes et ministri ejus terras ęcclesię Cluniacensis, in episcopatu Matisconensi sitas, ultra modum gravabant. Siquidem comes in quibusdam villis monachorum advocationem et custodiam querebat, ubi monachi nichil illum habere asserebant. In aliis vero locis, ubi constabat illum advocationem habere, indebitas exactiones et insolitas consuetudines usurpabat. Cum igitur super his sepenumero a fratribus Cluniacensibus mota esset querela, tandem, mediantibus viris prudentibus et religiosis, controversia illa sopita est in hunc modum et ad pacem perducta. Convenerunt apud Sanctum Martinum Matisconensem domnus Theobaudus, venerabilis abbas Cluniacensis, cum quibusdam senioribus Cluniacensibus, et memoratus comes Gerardus, cum multis militibus et ministris suis, et tandem compromissum est inter eos, ut hinc inde viros antiquiores et fideliores eligerent, quos de consuetudinibus et statu terre illius esse crederent certiores, et quicquid ipsi testes, prestita prius sacramenti religione assererent, ab utraque parte firmiter teneretur. Cum ergo prefati testes, dato prius sacramento de investiganda veritate, secum pariter diu deliberassent, tandem in hujusmodi testimonium consenserunt: dictum est ab eis, quod comes Willelmus, pater comitis Gerardi, nullum omnino jus vel consuetudinem aliquam in domo vel in villa de Lasiaco aliquando habuit vel quesivit, et comes Gerardus testimonio illorum super hoc libenter assensit. Dictum est, quod comes in villa de Domenge et de Hyggi habeat gerberiam, videlicet in fossore unam gerbam et in aratore duas. Apud Aionam habet comes custodiam viarum et pascuorum, quę pascua comiti et monachis sunt communia. In nemore, quod dicitur Jou, habet comes medietatem et monachi quartam partem; et comes et monachi habent ibi taschias suas. In nemore de Domenge habet comes quatuor colungerios, in quibus monachi nichil accipient. Apud Domenge habet comes medietatem taschie, et monachi aliam. In his tribus villis, nullam aliam consuetudinem habet comes vel ministri ejus in terra monachorum. Dictum est, quod in obedientia de Chavineis et ejus appenditiis habeat comes latronem, adulterum, homicidam et feneratorem, qui in presentia decani de Chavineis legitime approbati fuerint et convicti; centum etiam michias censuales et custodiam viarum et pascuorum. Deinde arbergariam, quam secundum memoratorum testium garendiam, pro voluntate sua ibidem habere poterat et quascumque alias consuetudines vel exactiones ipse vel ministri ejus ibi querebant, sepedictus comes, ob remedium anime sue et antecessorum sive successorum suorum, penitus guerpivit et dedit Cluniacensi ęcclesię. Propter hoc donum, concessit ei domnus abbas Theobaudus et conventus Cluniacensis, ut procurationem, quam ipse conventui Cluniacensi et leprosis de Sancto Lazaro, singulis annis, in octavis Pentecostes sponte faciebat, domus de Chavineis faciat; post decessum vero ejus, ad diem anniversarii sui redigetur. Missam etiam unam cotidianam, pro ipso et antecessoribus ejus sive successoribus ei concesserunt, et in fine suo tantum pro eo fiet, quantum solet fieri pro domno abbate Cluniacensi. In singulis quoque dominicis, capellanus de Chavineis specialem in ecclesia faciat pro ipso memoriam et antecessoribus ejus. Donaverunt etiam ei et remiserunt quicquid deliquerat in rebus mobilibus Cluniacensis ecclesie, excepto quod de indebitis consuetudinibus, si quas in aliis locis ad Cluniacensem ecclesiam pertinentibus induxit, et de fundo terre vel censu debitali eum nichilominus poterunt appellare. Ut autem hujus pacis diffinitio perpetue firmitatis obtineat vigorem, ipse comes cum omni devocione hoc tenendum juravit, et conventiones istas litteris mandari precepit, et sigillorum presentium impressione roborari. Laudaverunt etiam et tenendum juraverunt Willelmus et Gaucherius, filii sui. Actum Matiscone, apud Sanctum Martinum, anno ab incarnatione Domini Mo Co octogesimo, presente domno Theobaudo, abbate, et audientibus multis, vel astantibus, quorum nomina subscripta sunt. Testes: Beraudus, prior Cluniacensis; Ildinus, magister hospitalis de Sancto Egidio; Hugo, sacrista Cluniacensis; Petrus de Marziaco; Wido de Coloniaco; Drogo de Brueria, decanus de Petronna; Willelmus de Cristoil, decanus de Laiziaco; Obertus de Salis, decanus de Chaviniis; Milo et Martinus, monachi et scriptores. Ex parte comitis: Artaudus, vicecomes Matisconensis, Oslardus de Montebelleth, Hugo de Vinzellis, Humbertus de Salins, Wido de Loaisio, Willelmus de Novo Castello, magister Alpinus, magister Gauterius, Otgerius Galo, prepositus Matisconensis, Durannus Galo, Radulfus de Arvernia, Jordanus de Cluniaco, et Pontius Callidus. De familia abbatis Cluniacensis: Hugo Caprarius, Bellusmons, Raimundus, Durannus de Varennis. De familia de Chavineis: Johannes, capellanus; Bernardus, mariscalcus; Stephanus, prepositus; Bartholomæus, cellerarius; Bernardus, prepositus de Salustriaco; Stephanus, capellanus; Gauffredus, prepositus de Vergicione; Petrus de Marey, Constantius de Janne; Martinus, medicus; Berardus Faber, Durannus Baro, Petrus Brunnus, Benedictus Senioretus, Johannes Baro, Martinus Faber, Hugo Baro. De familia de Laisiaco: Petrus, capellanus; Josbertus, cellerarius; Petrus Breissand, Christoforus, Umbertus Anglicus, Stephanus, filius cellerarii, Bernardus Bonins, Aimo Aliod, Bernardus, Rainardus et Petrus frater ejus. Preterea concessit idem comes, ut monachi Cluniacenses pactiones istas, si voluerint, per manum domini pape et domini regis Francorum faciant confirmari.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung