CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4280     View  [Back]
Concordia facta inter Guidonem Discalciatum et ecclesiam Cluniacensem, de villa Sancti Poncii.
Notum sit omnibus præsentibus et futuris, quod frequenter facta est contentio inter monachos Cluniacenses et nobilem virum Guidonem Discalciatum super gravaminibus et indebitis exactionibus, quas idem Guido, et Hugo, pater ejus, occasione custodiæ in villa de Sancto Poncio fecerant; propter quæ ad clamorem fratrum Cluniacensium dominus Æduensis et dominus Matisconensis episcopi memoratum Guidonem et terram ejus excommunicationis et interdicti sententiæ supposuerunt. Tandem autem querimonia illa, mediantibus viris prudentibus et pacificis, ad bonum pacis et concordiæ perducta est in hunc modum. Compromissum est inter eos, quod ad testimonium Guicardi de Barberesche et Blanchet, quondam præpositi præfati Guidonis, tunc hospitalarii, et Chevromat, præpositi de Dardre, utrinque starent, ita quod testimonium attestationis suæ ipsi testes jurisjurandi religione firmarent. Dato igitur sacramento, testimonium præbuerunt, quod tempore Guigonis Discalciati, qui fuit avus sæpedicti Guidonis, viderunt absque aliqua contradictione et calumnia teneri, quod dominus de Buxeria in Natali Domini apud Sanctum Poncium per singulos mansos mensuram unam avenæ, quam vocant antiquum panale, et panem unum vel denarium unum acceperit, et gallinam unam in dominica, quam vocant Quadragesimam intrantem; justitia quoque in latronem et adulterum legitime convictum et probatum ad dominum de Buxeria pertineat, et de cetero nullam in eadem villa vel hominibus ejus habeat omnino consuetudinem, vel exactionem, vel justitiam. Sed propter beneficium superius dictum debet eam tam ab omnibus mortalibus pro posse suo, quam a semet ipso liberam et immunem servare et defendere. Verumtamen non pertinet ad dominum de Buxeria, ut decano de Jaliniaco resistat in aliquo vel contradicat, quin faciat in villa vel hominibus voluntatem suam. Dominus de Buxeria præpositum in eadem villa nunquam debet habere; sed præpositus de Buxeria vel unus de servientibus domini Guidonis qui manserit in Buxeria consuetudines superius dictas recipiet. Et nec idem præpositus nec ministri ejus in terra vel hominibus de Sancto Poncio aliquam penitus consuetudinem habent. Dictum est etiam, quod in tribus mansis apud Montem Franciæ homines qui mansos inhabitant propter aquas et pascuaria domini de Buxeria, quibus utuntur, per singulos mansos unum panale avenæ sponte dederunt ei; quod monachis non displicuit. Et propter hoc de cetero dominus de Buxeria nullam omnino consuetudinem vel exactionem vel justitiam in præfatis hominibus vel rebus eorum faciet; sed propter hoc debet eos bona fide custodire. Additum est etiam, quod de decima de bosco, quod dicitur Pectacium, quam frater Jarento de Nuilleses sibi a domino Hugone Discalciato datam adserebat, sæpe memoratus Guido nullam guarantiam portabit nec impediet monachos quin repetant jus suum, quando et ubi voluerint et valuerint. De duobus quoque molendinis quæ supradictus Blanchet tenuerat, monachis reclamantibus similiter dictum est, quod dominus Guido heredes ejus compellet et justiciabit ut inde monachis faciant quicquid jus aut ratio dictaverit. Hæc omnia firmiter bona fide tenenda sæpedictus Guido in capitulo Cluniacensi juravit. Juraverunt etiam Guicardus de Barberesche, Hugo de Dardre, Artaudus de Spina. Et ut hoc deinceps firmius teneatur, præsenti cartæ sigillum suum apposuit. Dominus etiam Æduensis et dominus Matisconensis episcopi, ad postulationem ejusdem Guidonis præsentem paginam sigillorum suorum attestatione firmaverunt, ut si ipse vel successores ejus ab istius pacis determinatione resilire voluerint, hujus concordiæ transgressorem et terram ejus excommunicationis et interdicti sententia feriant. Monachi vero dederunt propter hoc memorato Guidoni trecentos solidos. Actum est hoc in capitulo Cluniacensi, anno ab incarnatione Domini MCLXXX, regnante in Gallia domino Philippo, domini Ludovici filio, anno primo regni ejus. Hujus rei testes sunt: dominus B[er]aldus, prior Cluniacensis; Rainaudus, custos ordinis; Guillermus Colungerius, tunc camerarius; Landricus, decanus; Guido de Coloniis, Pontius de Masiliis, Guido de Flay, Milo, Daniel, qui cartam scripsit. De militibus vero: Guicardus de Barbaresche, Hugo de Dardre, Artaudus de Spina, Petrus de Molens, Stephanus de Centalben, Stephanus de Cortevais. De burgensibus: Gaufredus de Bosco, Hugo, frater ejus; Hugo, frater Garnerii; Bertrandus Garnerii; Stephanus Garcin, Petrus de Sancto Ambrosio, Guillelmus Gallar, Petrus Bordelinus, Stephanus, frater ejus; Stephanus Raimundi, Guillermus de Bosco, Henricus et Hugo, filii Arnaudi de Bosco, Johannes et Stephanus, filii Hugonis Caprarii, Bernardus et Petrus Conrei, et multi alii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung