CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4291     View  [Back]
Charta qua Johannes, Lugdunensis archiepiscopus, S[tephanus], decanus, et universum capitulum, Hugonem, abbatem Cluniacensem, ejusque successores in fratres et canonicos recipiunt.
Johannes, Dei gratia prime Lugdunensis ecclesie humilis sacerdos, S[tephanus], decanus, et universum capitulum, venerabili fratri et amico karissimo Hugoni, abbati Cluniacensi, ejusque successoribus in perpetuum. Familiaritatem et dilectionem quam vobiscum, domine abba, contraximus, attendentes, et eam arctiori vinculo caritatis astringere tam circa vos quam successores vestros, grato animo cupientes, de communi consilio et consensu fratrum nostrorum, personam vestram et per vos omnes successores vestros in fratres et canonicos recepimus, ita quod in omnibus beneficiis ecclesie nostre, tam spiritualibus quam temporalibus, vivi et post obitum quantum unus canonicorum percipiatis; et licet hominium et juramentum archiepiscopo et ecclesie sicut alii canonici facere debeatis, illud tamen propter reverentiam ecclesie Cluniacensis, vobis remisimus. Hanc quoque confederationis vicissitudinem expectantes a vobis, omnes nos et qui nobiscum continuam procurationem percipiunt in refectorio nostro, et qui in societate nostra recepti sunt vel recipientur in posterum, omnium orationum et benefactorum, que fient in capite Cluniacensi et membris, participes fieri postulamus, et ut tantum faciat pro nobis ecclesia Cluniacensis post obitum, quantum pro fratribus vestris monachis, cum de medio cedunt, fieri consuevit. Quod et nobis gratanter et humiliter concessistis. Ut igitur hec inter nos mutua caritas et confederatio perpetuo valeat observari, presentem cartam nostre concessionis vobis et successoribus vestris indulsimus sigillorum nostrorum munimine roboratam; statuentes ut omnes qui jure successionis in ecclesia vestra constituentur abbates, quamprimum post institutionem suam Lugduni venerint, donum ab archiepiscopo et ecclesia percipiant canonie.
(Au dos:) De confederatione facta inter nos et canonicos Lugdunenses.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung