CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4297     View  [Back]
Charta Petri, Nivernensis comitis, ejusque uxoris Agnetis, qua confirmant libertatem ecclesiæ Sancti Stephani Nivernensis.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Petrus, comes Nivernensis, et ego Agnes, comitissa, uxor ejusdem comitis, et filia Guidonis, comitis, notum facimus omnibus fidelibus, tam presentibus quam futuris, in perpetuum. Certum admodum est et notum, quod illustris Willelmus, comes Nivernensis, ecclesiam Beati Stephani prothomartiris in suburbio Nivernensi sitam, diligenter reedificavit et ordini monastico atque Cluniacensi ecclesie obtulit. Dedit etiam burgum, quod juxta eandem ecclesiam est situm, ab omni exactione et consuetudine liberum, ita quod homines illius burgi nec comiti nec alicui successorum suorum servire tenerentur, nisi tantum monachis Sancti Stephani. Dedit etiam eis liberum ingressum et egressum, et facultatem vendendi et emendi, et res suas libere distribuendi per totam terram suam sine aliquo inpedimento. Unde, quia non solum qui plantaverint, sed etiam qui super edificaverint, mercedem a Domino accipient, nos divini amoris intuitu, et pro salute animarum nostrarum et omnium, tam predecessorum quam successorum nostrorum, necnon pro rogatu domini Phillippi, regis, et Hugonis, abbatis Cluniacensis, eandem libertatem, quam predictus comes Willelmus prefate ecclesie et burgo dedit, nos concedimus et confirmamus atque sigillorum nostrorum munimine roboramus. Remittimus etiam tria milia solidorum, quos Guido, comes Nivernensis, a burgensibus prefati monasterii, si quando caperetur et redimeretur, pro redemptione sua ex tenore cujusdam cartule sue, quam eidem ecclesie fecerat, solebat exigere. Excipientes tamen, quod si filiam nostram nuptui tradiderimus, vel si ego comes civitatem sanctam Jherusalem adiero, tria milia solidorum a burgensibus ejusdem burgi, per manus prioris accipere debeo Nivernensis monete, que eo tempore erit; nichilque aliud a nobis vel successoribus nostris deinceps a priore vel a burgensibus exigatur; redemptionem autem supradictam ita omni modo relaxamus, ut pro nulla captione qua redimerer, ego vel aliquis successorum meorum aliquid exigere valeamus. Et hoc maxime factum est, ut circa defensionem prefate ecclesie et burgensium atque rerum suarum nos et successores nostri de cetero solliciciores existamus. Habent autem respectum persolvendi illa tria milia solidorum usque ad XL dies, nec propter aliquam causam aisiencias nostras nos vel successores nostri eis defendemus, nec res suas auferemus, quamdiu per manum prioris sui justiciam facere voluerint. Remissionem autem trium milium solidorum, quos pro captione nostra a burgensibus ecclesie Sancti Stephani exigere solebamus, ideo in perpetuum facimus, quia eidem ecclesie Sancti Stephani plura dampna intuleramus, ut nobis Deus parcat hic et in futuro. Rem siquidem istam, sicuti definita est et in presenti terminata, ego Petrus, comes Nivernensis, juravi tenere et perpetuo observare, concedente et volente et rogante Agnete, comitissa, uxore nostra. Continetur etiam in isto juramento meo, quod si contigerit me habere heredem masculum, qui usque ad annos discretionis perveniat, cum ammonitus fuero a priore vel a monachis prefati monasterii, cogam eum similiter jurare quod teneat quidquid in hac carta continetur. Hujus confirmationis et remissionis fidejussorem dominum Phillippum, regem Francie, constituimus, ut si quando nos vel successores nostri contra tenorem cartule venire temptaverimus, prefatus rex emendare faciat. Rogamus insuper dominum papam, ut hanc confirmationem et remissionem confirmet. Episcopos autem T[heobaldum] Nivernensem, et H[ugonem] Autissiodorensem, rogamus, ut ad confirmandum hanc cartulam sigilla sua apponant. Si quis vero successorum nostrorum vel nos institutionem istam et remissionem quandoque infringerimus, concedimus et precipimus ex parte Dei predictis episcopis, ut personas infringentium et possessiones eorum anathemati supponant, et tunc liceat abbati Cluniacensi et monachis Sancti Stephani de Nivernis, ad primam libertatem concessam a prefato Willelmo, comite Nivernense, ejusdem monasterii reedificatore, recurrere. Hec autem confirmatio et remissio facta est in presentia domini Hugonis, venerabilis Cluniacensis abbatis, existentibus testibus sociis ejus, scilicet: Joscelino, quondam abbate de Lenniaco; Rostagno, decano Cluniacensi; Duranno Rufo; Landrico, constabulo; Siguino, capellano; Willelmo, notario; militibus etiam: Drogone de Merlo, Gaufrido de Pogua, Ansello Bullican, Salvagio, Petro de Corcun; Ebraudo de Castro Novo, Guidone, fratre ejus; Amico de Marceilli, Herberto, cancellario comitis, et Girardo, preposito Sancti Stephani. Factum est autem hoc publice, in palacio comitis Nivernis, in presentia comitis et uxoris ejus et aliorum multorum. Anno ab incarnatione Domini Mo Co LXXXo Vo, regnante domino Phillippo, rege Francorum.
(Au dos:) Rescriptum carte domini Petri, comitis Nivernensis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung