CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4299     View  [Back]
Epistola Urbani papæ III, qua mandat episcopis Legionensi et Astoricensi, ut moneant populum Villæ Francæ ad decimas et jura solvenda quæ debentur monasterio ejusdem loci, sub poena excommunicationis.
Urbanus, episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus ... Legionensi et Astoricensi episcopis, salutem et apostolicam benedictionem. Pervenit ad nos, ex conquestione prioris et fratrum cenobii de Villa Franca, quod populus ipsius ville, qui eis est ex parrochiali jure subjectus, decimas et alia jura eis, in anime sue periculum, subtrahere non verentur. Preterea sepius propriis ecclesiis ac sacerdotibus derelictis, in prejudicium juris eorum ab extraneis presbiteris divina temere percipiunt sacramenta. Volentes igitur eisdem priori et fratribus in suo jure adesse, fraternitati vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus, quatinus prescriptum populum monere attentius ac inducere procuretis, ut decimas et alia jura priori et fratribus illis, sicut de jure tenentur, exsolvant, et ecclesiis ac sacerdotibus suis reverentiam exhibeant et honorem, et ab eorum molestatione desistant; ministris etiam ecclesiarum et monasteriorum circumstancium districtius inhibere curetis, ne falcem de cetero in alienam messem immitatur, aut prescriptis priori et fratribus injuriam inferant vel gravamen. Quod si nobis non acquieverint, tam populum illum quam presbiteros, qui eum in dispendium juris illorum recipere ad divina presumunt et sacramenta ecclesiastica impertiri, auctoritate nostra, sine appellationis obstaculo, censura canonica percellatis. Quod si ambo his exequendis nequiveritis interesse, alter vestrum ea nichilominus exequatur. Datum Veronne, XVIII kalendas januarii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung