CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4300     View  [Back]
Charta qua Henricus II, rex Anglorum, notum facit se suscepisse in custodia sua abbatiam Cluniacensem et domos suas.
H[enricus], Dei gratia rex Anglorum, et dux Normanniæ et Aquitaniæ, et comes Andegavensis, archiepiscopis, et episcopis, abbatibus, comitibus, baronibus, justiciariis, vicariis et omnibus ministris et fidelibus suis totius terræ suæ salutem. Sciatis me suscepisse in manu et custodia et protectione mea abbatiam Cluniacensem et omnes domos et prioratus ad ipsam abbatiam spectantes; et ideo præcipio quod prænominatam abbatiam et omnes domos et prioratus et res et possessiones ad ipsam pertinentes custodiatis et manuteneatis et protegatis sicut res meas proprias, ne quis eis injuriam vel violentiam aut gravamen faciat. Si quis autem eis super hoc in aliquo forisfacere præsumpserit, sine dilatione id eis emendari faciatis. Teste Gaufredo, filio meo, et cancellario. Apud Vintoniam.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung