CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4309     View  [Back]
Charta qua Hugo, dux Burgundiæ, notum facit se consanguineæ suæ comitissæ Tornodori concessisse facultatem dandi ecclesiæ Cluniacensi quidquid habebat apud Hiz.
Ego Hugo, Dei gratia dux Burgundiæ et Albonii comes, omnibus præsentibus et futuris notum facio et cum hac carta in veritate testor et recognosco me, laude et assensu filiorum meorum Oddonis et Alexandri, bono animo concessisse carissimæ consanguineæ meæ Matildi, comitissæ Tornodori, quod si abrenuntiaverit sæculo vel in extremis vitæ suæ, licenter possit dare Deo et beato Petro Cluniacensi quicquid emit a me apud Hiz, pro remedio animæ suæ et meæ, pariterque nostrorum. Testes sunt Gobertus, abbas Fontaneti; Stephanus de Corraboil, monachus; magister Hugo, capellanus meus; Odo, archipresbyter Tullonis; Johannes, clericus meus. Anno Dominicæ incarnationis M. C. LXXXVI.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung