CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4311     View  [Back]
Epistola Urbani papæ III, Compostellano archiepiscopo, [Alfonso] episcopo, et B. archidiacono Auriensi, quibus committit cognitionem et correctionem violationis jurium monasterii de villa Franca a priore Montis Zeberrii factæ.
Urbanus, episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus ... Compostellano archiepiscopo, ... episcopo, et dilecto filio B., archidiacono Auriensi, salutem et apostolicam benedictionem. Dilecti filii nostri ..., prior et monachi de Villa Franca suam ad nos querimoniam transmiserunt, quod, cum inter ipsos et priorem de Monte Zeberrio, de quadam ecclesia quam idem prior justa terminos parrochie monachorum ipsorum, contra privilegia monasterii Cluniacensis, ad quod eadem ecclesia spectat, indulta, construxisse dicuntur, super ecclesia quoque de Perex, et aliis pluribus capitulis controversia verteretur, venerabilis frater noster ... Astoricensis episcopus, in verbo veritatis et in osculo pacis prefato priori de Villa Franca promisit, quod ipsam ecclesiam minime dedicaret, donec questio mota finem debitum ordine judiciario sortiretur. Verum idem episcopus, sue postmodum promissionis oblitus, eandem ecclesiam, non sine derogatione sue dignitatis et nominis, tam dicto priore de Villa Franca invito et ad sedem apostolicam appellante, nocturno tempore dedicavit et corpus cujusdam defuncti in ejus cimiterio sepelivit, ut ex hoc jus parrochiale sibi certius posset in posterum vindicare. Licet autem de hujus enormitate facti plurium personarum litteras receperimus, quibus fides est in majoribus adhibenda, quia tamen plene nobis de veritate non constat, cognitionem et correctionem hujus rei vestre discretioni committimus, per apostolica scripta mandantes, quatinus inquisita presentibus partibus veritate, si rem ita se habere constiterit, campanas que in ipsa ecclesia dicuntur de novo suspense, faciatis auctoritate nostra in terram deponi, et effodi corpus illius, qui apud ipsam ecclesiam fuit traditus sepulture, et in eadem ecclesia, usque ad decisionem cause, omnia divina prohibeatis officia celebrari, et eundem episcopum de transgressione sue promissionis et fidei, et pro eo quod appellationi non detulit, corrigatis, sicut eum de institutione canonica videritis corrigendum; Aimardus quoque, et alii, qui post excommunicationis sententiam a diocesano episcopo interpositam divina scienter celebrasse in eadem ecclesia prohibentur, ecclesiastica sentencia percellatis. Si qui autem vobis restiterint, quo minus mandatum nostrum libere adimplere possitis, in eos auctoritate nostra ecclesiasticam sententiam proferatis, quam faciatis usque ad dignam satisfactionem inviolabiliter observari, et hec omnia, contradictione et appellatione cessante, effectui mancipare curetis. Ceterum, si omnibus his exequendis nequiveritis interesse, duo vestrum ea nichilominus exequantur, litteris nequaquam obstantibus, istarum non habita mentione, a sede apostolica impetratis. Datum Veronne, III kalendas augusti.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung