CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4312     View  [Back]
Bulla Urbani papæ III, qua confirmat transactiones factas inter conventum Sancti Salvatoris Nivernensis Petrumque comitem Nivernensem, et inter prioratum de Amberta Artaldumque Album, dominum Castri Novi.
Urbanus, etc. ... Hugoni abbati et conventui Clun. etc. ... Quanto specialius cenobium vestrum, etc. ... existere promptiores. Pervenit autem ad nos quod, cum nobilis vir P[etrus], Nivernensis comes, monasterio vestro Sancti Stephani Nivernensis multa dampna et injurias intulisset, tandem, litterarum nostrarum auctoritate commonitus, a suo facto resipuit, et libertatem burgi predicti Sancti Stephani Nivernensis, prout debuit, recognovit, et eam se promisit, juramento prestito, servaturum; compositionem quoque ab eodem comite et Agnete, uxore ejus, cum fratribus vestris predicti Sancti Stephani amicabiliter factam ad memoriam futurorum scriptis autenticis roborarunt, quam karissimus in Christo filius noster Philippus, illustris Francorum rex, ratam habuit, et nichilominus sui scripti munimine confirmavit. Nos itaque, vestris postulationibus annuentes, compositionem illam, sicut inter prefatos fratres vestros et jam dictum comitem et uxorem ejus, de assensu partium facta est, et non solum eorum, sed etiam ipsius regis scriptis autenticis roborata, ratam habemus, eamque futuris temporibus manere decernimus illibatam. Ad hec compositionem inter Artaldum Album, dominum Castri Novi, et fratres vestros de Amberta super multis dampnis et gravaminibus, que eis irrogaverat, initam, sicut de assensu partium facta est, et in predicti viri autentico continetur, ne processu temporis rescindatur, ad peticionem vestram similiter ratam habemus, eamque auctoritate nostra et presentis scripti patrocinio communimus. Statuentes, etc. Si quis, etc. Datum Verone, X kal. septembris.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung