CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4315     View  [Back]
Theodoricus, archiepiscopus Bisuntinus, notum facit Ludovicum de Abans dedisse domui Loci Dei res suas apud Torpam, et in aliis locis.
Theodoricus, divina miseratione Bisuntine sedis humilis minister, presentibus et futuris rei geste noticiam. Officii pastoralis nobis commissa sollicitudo, tanquam ex suscepti regiminis debito nos hortatur, ut omnium ecclesiarum, que in archiepiscopatu nostro sunt constitute et earum tamen maxime, quarum filios religionis compedibus esse novimus adstrictos, possessiones et [bo]na manutenere et diligenter fovere studeamus. Inde est, quod presentibus et futuris per presentia scripta scire relinquimus, quod Lodovycus, dominus de Abans, ad presentiam nostram accedens, pro sue ac suorum predecessorum animarum remedio dedit in elemosinam Deo et domui Loci Dei per manum nostram, quandam vineam apud Torpam, quam Paganus et fratres ejus tenebant et preterea medietatem insule, que est sub Loco Dei et etiam quicquid hab[et] in salagio portus de Roches et concambium mansi de Monte autrui (?) quod da[tum] est apud Ruyllins. Laudaverunt autem hec omnia Otto et Theobaldus, filii sui, et Lodovycus, nepos suus. Testes Fredricus, camerarius et cantor; Willelmus de Arguel, archidiaconus de Asjoia; Willelmus de Chavys, archidiaconus Ledonis; Humbertus, Salinensis archidiaconus; Stephanus, thesaurarius Sancti Stephani; Oliverius, prior Montisacuti; Theobaldus, prior de Vallibus. Nos autem super hiis, que per manum nostram Deo et predicte ecclesie per elemosinam collata sunt, veritati[s] testimoni[um] perhibentes, presentem paginam ad evitandum scandalum in generationibus futuris, sigilli nostri auctoritate fecimus insigniri. Actum Bisuntii, in camera nostra, anno Dominice incarnationis millesimo centesimo octogesimo septimo. Acta per manum Amedei, cancellarii nostri. (Le sceau manque)
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung