CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4328     View  [Back]
Sententia arbitrorum super contentione inter priorem de Villa Franca et priorem hospitalis Montis Zebruarii confirmata per reginam Urracham, etc.
Post quinque vero dies convenerunt idem priores ante eandem reginam, presentibus compluribus bonis hominibus, et predicti sex inquisitores veritatem quam diligenter inquisierant et in scripto redegerant ibi publicaverunt: ubi manifeste comparuit, quod prescriptus prior Montis Zeberrii monasterium Sancte Marie de Villa Franca injuste vexaverat, quia in ipsa parrochia de Villa Franca, que tota, cum omnibus terminis suis, ab exordio sue fondationis, ad ipsum monasterium Sancte Marie pertinere dinoscitur, in quadam domo sua, ubi modicum altare aliquando habuerat, altare magnum et sollempne construxerat, campanile cum campanis magnis injuriose erexerat, et ad recipiendos parrochianos magnam portam ubi olim murus esse solebat apperuerat, ac parrochiam et jus Sancte Marie sibi usurpaverat, atque subtracto jure parrochie, quod antiquitus capellani Sancte Marie in ipsa domo Zeberrii habere consueverant, decimas et oblationes, sepulturas et cetera jura parrochialia in terminio de Perrex monasterio Sancte Marie abstulerat et sibi occupaverat. Prior autem Montis Zebruarii, licet in hac veritatis inquisitione plurimum gravaretur, tamen tandiu assensit, et se restiturum ablata ac demoliturum nova opera repromisit. Ego regina domina Urracha hec omnia, que coram me gesta fuerunt, scribi feci et confirmo, et ut hoc scriptum robur obtineat perpetuum, sigillum meum appono. Ego P. de Fonte in his omnibus presens fui et confirmo. Ego Dominicus Johannis in his omnibus presens fui et confirmo. Ego Pelagius Barraga[n]s in his omnibus presens fui et confirmo. Ego Martinus Pelagii in his omnibus presens fui et confirmo. Ego Helias Archimbaldus in his omnibus presens fui et confirmo. Ego Ferrandus Gostetz in his omnibus presens fui et confirmo. Ego Ferrandus Arie vidi et audivi et confirmavi. Ego P. Martini confirmavi. Ego Ferrandus presbiter, capellanus regine, confirmavi. Ego Martinus, Astoricensis canonicus, regine clericus, confirmavi. Ego Godinus, diaconus regine, confirmavi. Ego Dominicus Johannis, presbiter, de mandato regine, scripsi et confirmavi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung