CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4329     View  [Back]
Charta qua Hugo IV, abbas Cluniacensis, concedit plures novas consuetudines, villæ Cluniacensi, et confirmat antiquas consuetudines ab Hugone I et Stephano I, abbatibus, concessas.
Quoniam scriptum est: «Mundus transit et concupiscentia ejus», et res geste, nisi litteris adnotentur, oblivione quamcitius depereunt, ea que salubri intentione instituta sunt et multorum habent profectui et indempnitati deservire, litteris ad posteros transmittere opere precium et non inefficax duximus. Eapropter, ego frater Hugo, humilis Cluniacensis abbas, omnimodis prospicere volens paci et utilitati burgensium Cluniacensium et omnium ibidem manentium, consilio seniorum nostrorum, eisdem burgensibus et sequacibus eorum concessi, ut bonis usibus et consuetudinibus, quas antecessores eorum quoquomodo, justo tamen titulo, a predecessoribus nostris obtinuerant, libere et quiete deinceps utantur. Ut autem eos et successores eorum nobis et ecclesie Cluniacensi ex obnoxiis reddamus obnoxiores, quedam que ad pacem sunt, eis gratuito concessimus.

[I.] Videlicet, ut nemo alicui Cluniaci manenti calumpniam possit inferre repetens aliquam rem quam homo Cluniacensis triginta uno

anno per se vel per alium pacifice tenuerit et sine negatione justicie. Si vero, post continuationem possessionis tricenarie et unius anni, aliquis calumpniam inferre temptaverit, vel rem ita legitime possessam repetere, super hoc non audietur nec calumpniari poterit.

[II.] Item, si quis emerit quod de furto vel rapina sit, cum inde inpetitus fuerit, si legitime probetur quod res empta de furto vel rapina sit, si emptor investitus fuerit, perdet quod emit, et ignorantiam juramento purgabit, jurans quod illud scienter non emerit a fure vel raptore, sed legitime, in communi foro; et postea super hoc forisfacto pax integra ei tenebitur. Si autem hoc facere non potuerit aut noluerit, furti empti reus erit.

[III.] Item, statuto termino quo census annui debent reddi, si quem convenerit serviens dominorum, ut debitum reddat servicium, nisi statim reddiderit, poterit eum serviens vadiare, et post septem dies vadimonium vendere. Si quis vadimonium excusserit, septem solidos pro excussione potestati persolvet. Si non habuerit unde possit vadiari, dominus ad possessionem se vertet, et in dominium suum illam reducet donec reus ei satisfecerit.

[IV.] Item, statuimus ut nemo Cluniaci manens, contra aliquem ibidem manentem controversiam, presumat legistas ad cause sue defensionem inducere; sed si quid questionis inter partes emerserit, secundum bonos usus ville judiciali ordine terminetur.

[V.] Si aliquis de hominibus forinsecis contra aliquem Cluniaci morantem placitaturus legis peritos ad cause sue munimen adduxerit, burgensis Cluniacensis legistam advocatum habere poterit.

[VI.] Quicquid etiam bone memorie antecessores nostri, domnus

videlicet Hugo, domnusque Stephanus, abbates, juste et legitime burgensibus concesserunt, sicut in autentico cui sigillum nostrum apponi fecimus, continetur, ob pacem et meliorationem ville eis concedimus.

Et ut hec omnia rata permaneant et firma, presentem cartam sigilli nostri et sacri conventus Cluniacensis auctoritate roboravimus. Actum sollempniter in capitulo Cluniacensi, universo conventu laudante, anno incarnati Verbi millesimo centesimo octogesimo octavo, regnante Philippo, Francorum rege victoriosissimo. (Trace de deux sceaux pendants)

[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung