CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4330     View  [Back]
Conventiones inter Hugonem, priorem de Mortua Aqua, et homines a prioratu suo dependentes.
Ad succedentium memoriam et presentium utilitatem conservandam et augendam presidium litterarum inventum esse nemo sapiens qui dubitet. Ipsarum proinde annotatione presentibus et futuris notum esse volumus, quod frater Hugo, prior de Mortua Aqua, Cluniacum veniens, multa precum instantia nobis et conventui institit, ut quasdam pactiones, quas pro bono pacis mutuo contraxerat cum hominibus ad eandem domum pertinentibus, queque subscripte sunt, auctoritate sigilli nostri et sacri conventus Cluniacensis roboraremus, et ratas haberemus. Hoc ipsum humiliter petierunt Dodo, Stephanus et Girardus de Mortua Aqua, et Narduinus de Fuians, quos homines de Mortua Aqua et ceteri ad jurisdictionem ejusdem ecclesie pertinentes, vice sua ad hoc petendum et statuendum miserant. Nos igitur eorum justis postulationibus favorabilem prebentes assensum, que subscripta sunt concedimus, confirmamus et in posterum firmiter observanda esse sanctimus. Hee sunt ergo conventiones inter priorem de Mortua Aqua et homines ejus. Prior habet taschiam et decimam in omni terra de Mortua Aqua et de Essun que admansata non est. De omnibus pratis que homines tenent a priore, et de chasellis que tenent ab illo, habet prior censum, secundum quod antiquitus institutum est, et debent ei homines sui omnes consuetudines quas nunc usque debuerunt, preter talliam. Ut enim tallia eis remitteretur, hec de novo ad solitam pensionem addiderunt: de unoquoque bove quem quilibet eorum habuerit, dabit annuatim priori III sol. Stephanensium; si loco bovis, vacam aut equum aut equam posuerit ad arandum, tantum dabit pro eo quantum pro bove daret; si foris domum suam bovem, qui suus sit proprius, alicui commendaverit, dabit pro eo quantum daret si esset in ejus propria carruca; si ab extraneo bovem acceperit, qui suus non sit, de statuto censu dimidium solvet. Si homo noster alicui bovem suum ad crescentiam dederit, secundum quod emolumenti inde habuit de censu solvet; homo qui bubus caret, III sol. dabit; qui bovem unum et III vacas habuerit, VI sol. dabit; qui bovem nullum habuerit et IIII vacas possederit, VI sol. dabit; si boves duos habuerit, jam extunc pro vaccis suis nichil dabit. Hoc communiter debetur priori per totam terram sanctuarii. Vallis de Mortua Aqua et villa de Essun debet priori ter in anno corveiam boum. In pratorum sectione, quicumque hoc agere novit, debet priorem uno die juvare, illi videlicet de Mortua Aqua et de Essun, de Avoldreia et de Villari. In Valle de Mortua Aqua et de Essun, recipiet prior decimas suas prout ei visum fuerit, ad carrum, vel ad navigium, vel in domibus vel in finagio. Et quicumque bladum suum de campo detulerit, deferet et decimam, nisi collo suo, ob nimiam paupertatem deferat. Si in Valle de Mortua Aqua vel de Essun homo obierit, qui ad panem et conductum suum non habeat heredem suum, sed heres ejus jam ab eo separatus est, monachorum erit quidquid homo ille possidebat. Si proximus repetere voluerit terram defuncti, levius eam debet ei prior concedere quam alteri. Nemini de Valle de Mortua Aqua licet extra Vallem maritare filiam suam de terra Vallis illius; quod si fecerit, prior in dominium suum deducet terram quam pater filie dederat, et cui voluerit illam dabit, ita tamen quod si mulier maritata heredem habuerit, si heres redire voluerit, et manere in Valle de Mortua Aqua, terram suam recuperare poterit, si tamen sectam servitutis non habuerit. Si homo de Valle terram suam vendere voluerit, prius eam submonebit priori; si prior emere voluerit, levius emet; sin autem, homo ille vendet extunc terram suam cui voluerit, tantummodo de valle illa sit. Similiter fiet de domo. Si autem, nesciente priore, quis terram suam vendiderit, prior eam in suum dominium transferet. Si aliquis hominibus de terra sanctuarii aliquid violenter abstulerit, non ideo aliquid de censu constituto perdet prior. Si aliquis celaverit bestiam, que censum debeat et postea probatum fuerit, censum reddet, et pro forisfacto V sol. solvet. Si quis malefactor forisfactum fecerit in terra sanctuarii, et illud emendari non potuerit infra Bixuntinum archiepiscopatum, et propter emendationem forisfacti illius necesse fuerit Romam mittere, vel alibi consilio virorum, qui sanioris consilii sunt, mittetur, et tunc omnes in commune, unusquisque pro facultate sua, providebunt et persolvent expensas. Homines de Grandi Fonte et de Fuians de tribus mansis debent moisons, arietes, denarios et menaidas juxta consuetudinem antiquam, preter denarios quos debent mihi pro bubus suis. Si homines sanctuarii forisfactum vel injuriam intulerint priori vel familie ejus, tanquam domino suo, ad honorem ejus ei emendabunt secundum terre consuetudinem. Si quis censum constitutum non reddiderit et oportuerit non reddentem vadiari, et ille vades excusserit, pro excussione habebit prior legem statutam. Leges de Mortua Aqua et de Essona prioris sunt: de adultero LX sol.; de adultera tantumdem; de latrone et proditore quicquid habent; de duello victo LX sol.; de homicidio placitum ad misericordiam prioris; de sanguine IX sol.; de communi clamore III sol. Pro debito domus non poterunt amodo vadiari homines sanctuarii. In omni terra sanctuarii que nondum est admansata, si contigerit eam excoli, habebit prior taschiam et decimam. Si prior venerit hora hospitandi ad domum alicujus hominum suorum et hospitari voluerit, semel in anno hospicium prestabit ei homo suus, tanquam domino suo. Nos autem, auctoritate Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli, et nostra, et sacri conventus Cluniacensis, prohibemus et sub pena excommunicationis interdicimus ne quis omnino prior vel monachus aliquid de censu isto alicui adcensare presumat vel aliquo titulo ab ecclesia alienare. Actum anno incarnati Verbi Mo Co LXXX octavo. (Sceau de Hugues, abbé de Cluny)
(Au dos:) Conventiones inter domum de Mortua Aqua et homines ejusdem prioratus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung