CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4332     View  [Back]
Charta qua notum est Humbertum juniorem de Bello Joco concessisse ut deinceps nullus monachus ordinis Cluniacensis det pontonagium apud Bellam Villam.
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod domnus Humbertus junior de Bellojoco, ob remedium anime sue et antecessorum suorum, precipue tamen matris sue, concessit Deo et beatis apostolis Petro et Paulo, et conventui Cluniacensi, presidente in capitulo Cluniacensi domno Beraldo, priore, ut amodo nullus monachus de ordine Cluniacensi det pontenagium apud Bellam Villam. Actum anno Verbi incarnati millesimo centesimo octogesimo octavo. Quod ut ratum sit et firmum, huic carte appositum est sigillum domni Humberti. Huic etiam concessioni interfuerunt et testes sunt: Humfredus de Marchant, Gauterius li Flamens, Bernardus, medicus domni Humberti; Durannus de Bosco, Stephanus de Charola.
(Au dos:) Aliquis monachus Cluniacensis non debet dare aliquod pontonagium apud Bellam Villam in terra Bellijoci.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung