CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4333     View  [Back]
Charta transactionis factæ super controversia existente inter priorem de Marmessa et capellanum Castri Villani.
Robertus, Dei gratia Cabilonensis episcopus et Galterus, abbas Sancti Petri, omnibus salutem in Domino. Quoniam in omnibus rebus precipuam æquitatis quam stricti juris rationem desideramus, idcirco controversiam que vertebatur inter Nicolaum, priorem de Marmeesse, et Odonem, capellanum Castri Villani, quæ controversia commissa erat nobis audienda atque diffinienda a domino papa, volumus potius per transactionem de consensu partium ad concordiam reducere, quam de rigore juris per sententiam diffinire. Notum sit omnibus itaque, tam præsentibus quam futuris, quod talis transactio in præsentia nostra facta est inter priorem de Marmeesse et præfatum capellanum et in scriptis redacta. In primis cum capellanus posuerit vicarios in ecclesiis Castri Villani, debent facere fidelitatem priori cum clericis qui sunt in mensa capellani, et si ipsi vicarii vel clerici offenderint priorem et infra triduum post requisitionem prioris non emendaverint, illos debet removere capellanus et alios idoneos per consilium prioris ponere. De oblationibus omnibus quæ ponuntur in missis publicis seu privatis prior debet recipere tres partes, capellanus vero quartam [partem], exceptis oblationibus quæ offeruntur a sponso et sponsa prima die, quæ pertinent ad capellanum; post primum diem per supradictas dividuntur partes. De trecennariis et annualibus, tres partes prior recipiat; quicquid enim de procurationibus mortuorum capellanus habere poterit, medietatem priori bona fide consignabit. De oblationibus autem quæ dantur pro hiis qui in claustro monachorum sepeliuntur, capellanus nihil recipiat; [quicquid autem capellanus pro nuptiis seu pro sepulturis vel a predicatoribus alicubi habere poterit, tres partes prior recipiat.] Quod autem datur capellano pro procuratione nuptiarum ad ipsum pertineat. Candelas autem tocius anni et cereum paschalem [habent monachi in ecclesia in qua manent. In ecclesia vero Castri Vilani candelas tocius anni et cereum paschalem] presbiter habebit, exceptis candelis festi Omnium Sanctorum et Natalis Domini, et Innocentum et Purificationis Sanctæ Mariæ, et Resurrectionis et Pentecostes, et Assumptionis beatæ Mariæ, quarum omnium tres partes prior, quartam capellanus, recipiet. Si quando vero prior vel ejus monachus in ecclesiis Castri Villani divina recipere voluerit, capellanus contradicere non præsumat. Electionem quoque ipsius capellani atque præsentationem prioris esse indubitati juris est. Oblationes autem capellanus vel aliquis presbiter alicui clerico vel laico donare vel in domum suam portare seu dividere absque voluntate prioris vel nuntii sui non præsumat. Hæc sunt namque ea que pro presbyteratu suo capellanus habere debet: confessiones, echerpas, baptisteria, reconciliationes mulierum, decimas militum, dealbatos, redditus de duellis et juramentis, dominica denarium de caritate quæ fit in Castro Villano. Ut autem hæc transactio in perpetuum rata permaneat, nos Robertus, Dei gratia Cabilonensis episcopus, et Walterus, abbas Sancti Petri, in hac parte a domino papa delegatus, hanc cartulam transactionis impressione sigillorum nostrorum munimus atque corroboramus. Testes sunt [H.], archidiaconus Cabilonensis; Odo, archidiaconus Cabilonensis; magister Elenerius; H. Castellus, R., capellanus episcopi. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini Mo Co LXXXo octavo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung