CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4334     View  [Back]
Charta Rainaldi de Nivernis qua concessit monachis Cluniacensibus exemptionem pedagii apud Disesiam.
Ego R[ainaldus] de Niv[ernis] notum fieri volo omnibus quibus litere iste patebunt, quod cum venerabiles fratres et amici nostri domnus Hugo Cluniacensis abas, et conventus, querimoniam super illatis sibi dampnis adversum me proposuissent, et maxime pro forisfacto Cariloci, timore et amore Dei ductus, cum eis amicabiliter componere curavi, et eis concessi, ut amodo neque ipsi neque famuli qui cum eis equitabunt, neque res ipsorum proprie dent aliquod pedagium apud Disesiam. Quod ut ratum sit et firmum, huic carte sigillum meum apponi feci, uxore mea Aalide laudante. Concessi etiam eis me in proximo illis daturum plateam, in qua domum regularem edificare possint apud Disesiam, liberam et francam omnino. Actum anno incarnati Verbi millesimo centesimo octuagesimo octavo, regnante Philipo rege. (Trace de sceau)
(Au dos:) Carta R. comitis Nivernensi[s] de pedagio apud Disesiam.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung