CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4335     View  [Back]
Charta qua prior hospitalis Montis Zebruarii recognoscit jura prioris Sanctæ Mariæ Villæ Francæ, cum quo facit conventionem.
In nomine Domini nostri Jesu Christi. Notum sit omnibus, quod ego Oliverius, prior Montis Zebruarii, attendens quod ex contentione que vertebatur inter ipsum hospitale et monasterium Sancte Marie de Villa Franca oriebatur non solum animarum periculum, sed maximum rerum detrimentum, nam et ipsius hospitalis sumptus inventi sunt in quingentos fere aureos absque ulla utilitate, et ipsius monasterii in XVcim fere milia solidorum exercuisse; propterea expedire magis credidi et animarum saluti et ipsorum locorum utilitati contentionem concordia sopire, quam ulterius incassum velle contendere. Itaque, caritatis affectu et spontanea voluntate, placuit mihi dare predicto monasterio de Villa Franca duo molendina integra, qui sunt juxta ipsum monasterium, inter ipsum et pontem, in perpetuum habenda, qui tamen sunt pignori obligata pro CCCC et XL solidis monete Turonensis, et debet ea redimere ipse prior predicti monasterii, vel ipsum monasterium, addere etiam prior LX solidos, quos mihi dat tantummodo in presenti, et sic perficiuntur quingenti solidi ex istis LX et illis qui dari debent molendinis. Abrenuncio etiam omni questioni et impeticioni, quam habere videbar vel habere poteram adversus predictum priorem et ejus monasterium, tam de capella Sancti Nicolai quam de oratorio nostro de Villa Franca, quam de qualibet alia re, et non debeo ulterius parrochianos aliquos de Villa Franca in ipsa villa, neque in vita neque in morte, recipere, neque ego neque successor meus, neque aliquis ex parte hospitali[s] Montis Zebruarii, neque in oratorio predicto, neque in aliquo alio loco in territorio de Villa Franca, neque decimas, neque oblationes in Villa Franca, neque sepulturam, neque aliquid unde aliquod dampnum provenire possit predicto monasterio. Similiter non debeo recipere excommunicatos aut interdictos vel vetitos a priore predicti monasterii, vel ex parte ipsius monasterii, neque in Villa Franca neque alibi; neque debeo parrochiam neque sepulturam aut campanam in predicto oratorio habere. Et prior predicti monasterii dimittet predicto hospitali decimationes de Perexi, et concedit ei decimationes terrarum vel vinearum quas ipsum hospitale acquisivit in territorio de Villa Franca, vel in futurum poterit acquirere; et dat etiam ei domum carral de Vilela et vineam que contigua est ipsi domui, ut habeat eas in perpetuum. Et ut hec inter nos stabilis sit et firma convenientia, placuit utrique parti, ut quicumque nostrum vel successorum nostrorum eam transgressus fuerit, alteri parti penam persolvat quingentorum aureorum; et insuper, si transgressio fuerit facta ex parte predicti hospitalis, liberum sit et licitum predicto monasterio vel priori ejus predictas domum et vineam sibi recipere, et habere adversus predictum hospitale quascumque ante hanc compositionem habeat actiones, nulla ipsi hospitali de litis actionibus reservata. Et similiter si transgressio fuerit ex parte monasterii Sancte Marie, liberum sit et licitum hospitali predicto vel priori ejus recipere sibi predicta molendina, et habere adversus predictum monasterium quascumque ante hanc compositionem habeat actiones, nulla ipsi monasterio de suis actionibus reservata. Et obligavit se uterque nostrum juramento ad hujus conventionis perpetuam observantiam. Et quod ego Oliverius vel hospitale nostrum faciat eam confirmari per abbatem et monasterium de Oreliaco. Et quod ipse faciat eam confirmari per abbatem et monasterium Cluniacense. Ego Petrus, Compostellanus archiepiscopus, confirmavi. Ego R[odericus], Lucensis episcopus, conf. Ego J. Arie, Lucensis decanus, conf. Ego J. Roderici, Lucensis archidiaconus, conf. Ego magister Rodericus, Lucensis canonicus, conf. Ego Velascus Petri, presbiter cardinalis, presens fui et conf. Ego Munio, cardinalis, conf. Ego Rodericus Alvari, canonicus Sancti Jacobi, conf. Ego Petrus Martini, archipresbiter, conf. Ego P. Samonensis abbas, conf. Petrus de Fonte, testis. Martinus Pelagii, testis. Dominicus Johannis, testis. Pelagius Barragan, testis. Martinus Friole, testis. Helias de Angolisma, testis. Helias Archambal, testis. Dominicus Bonete, testis. Facta convenientia ista aput Villam Francam, VIII kalendas aprilis, era Ma CCa XXVII. Munio Alfonsi scripsit et confirmavit.
(Au dos:) Cartha domus Ville France in Hispania, super causa Montis Zebruarii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung