CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4337     View  [Back]
Charta qua Gaucherius, dominus de Borbonio, ejusque uxor Mathildis, concesserunt exemptionem pedagii in terra sua monachis Cluniacensibus.
Ad succedentium memoriam, presentium utilitatem conservandam et augendam, presidium litterarum inventum esse nemo sapiens qui dubitet. Proinde ipsarum adnotatione, tam presentibus quam futuris notificamus me dominum Gaucherium de Borbonio, dominamque Matildem, uxorem meam, ob remedium animarum nostrarum, dedisse Deo et ecclesie summorum apostolorum Petri et Pauli Cluniacensium, ne amodo in omni terra nostra ubicumque sit, aliquis pedagium aut aliquam consuetudinem vel exactionem querat vel extorqueat ab eis de his que proprie sunt conventus Cluniacensis et pertinent ad mensam eorum; hoc eis ex parte mea et domine Matildis uxoris mee, concessi coram domino Guillelmo, fratre meo, et domino Rainaudo, Matiscensi episcopo, Stephano Ancioceno, preposito domini Guillelmi comitis, fratris mei, sicut promisi, qui his omnibus interfuit, Pontio canonico. Quod ut ratum sit et firmum, hanc cartam sigillo meo ego Gaucherius confirmavi. Actum anno incarnati Verbi millesimo centesimo octogesimo nono, regnante domino Philippo, Francorum rege victoriosissimo, feliciter. Amen.
(Au dos:) Carta Gaucherii de Burbun, de pedagiis et exactionibus terre sue.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung