CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4338     View  [Back]
Charta qua Manasses, episcopus Lingonensis, confirmat donationem ab Hugone, duce Burgundiæ, monachis Cluniacensibus factam, de quibusdam beneficiis apud castellionem Divionemque.
Ego Manasses, Dei gratia Lingonensis episcopus, notum facio omnibus quibus litteræ præsentes patebunt, quod cum nobilis vir Hugo, dux Burgundiæ, instinctu divino contulisset ecclesiæ Cluniacensi in elemosina quædam beneficia apud Castellionem, rogatus sum a domino duce et Oddone, filio ejus, ut devotionem suam confirmarem, eo quod de feodo sit episcopi Lingonensis. Quia igitur bonorum virorum elemosinas approbare et ecclesiarum securitati teneor providere, donationem illam necnon et beneficium quod ecclesiæ Cluniacensi dedit in Divione, præsenti carta mea confirmavi, ita etiam quod si dominus dux vel aliquis de suis inde molestiam vel injuriam fecerit ecclesiæ Cluniacensi, ego vel successores mei episcopi terram ducis interdicto supponemus, donec ecclesia Cluniacensis justitiam suam obtineat. Sic enim a nobis confirmari ista postularunt dominus dux et filius ejus, eo quod elemosinas suas stabiles esse desiderarunt. Actum anno incarnationis M. C. LXXXIX.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung