CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4339     View  [Back]
Charta qua Hugo, Burgundiæ dux, notum facit se assignasse abbati Cluniacensi decem libras Divionensis monetæ in pedagio Divionensi.
Hugo, Burgundiæ dux et Albonii comes. Noverint nunc et in perpetuum, tam universi quam singuli, nos assinasse abbati Cluniacensi et ecclesiæ X libras Divionensis monetæ in pedagio Divionensi annuatim solvendas in festo beati Remigii, pro remedio animæ nostræ et prædecessorum nostrorum et pro anniversario nostro annuatim faciendo. Pedagiarius autem debet jurare quod prædictas [X] libras per dictum terminum de primis nummis pedagii solvet; et nisi ita redderentur, præcepimus, volentes totam terram nostram interdicti sententia alligari usque dum satisfactum esset. Testes autem sunt Manaserus, episcopus Lingonensis; magister Hugo, capellanus noster; Johannes Albispinus, clericus et notarius noster. Actum anno Verbi incarnati Mo Co LXXXo IXo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung