CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4341     View  [Back]
Charta qua Rainaldus de Disesia dat monachis Cluniacensibus quadraginta libras ad emendum locum apud Disesiam, etc.
Noverint universi presentes pariter et futuri, quod ego Reinaldus de Disesia, ob injuriarum quas ecclesie Cluniacensi intuli relaxationem, et ad anime mee remedium, proficissens Ierosolimam, donavi XL libras monachis Cluniacensibus, ad emendum locum apud Disesiam, in quo sibi domum edificarent, ab omni exactione liberam et immunem, ad cujus constructionem ligna de nemoribus meis gratis concessi; concessi etiam eis qui in jam dicta domo habitabunt, singulis diebus, de nemoribus meis unam asinatam lignorum mortuorum. Iterum concessi eis quod quicquid, sive emptione, sive donatione, seu alio quolibet justo modo apud Disesiam acquirere poterunt, in pace possideant. Item concessi eisdem, quod nullus monachorum Cluniacensium ad pontem de Disesia amodo pedagium reddat, sed ipsi et res eorum libere et quiete transeant. Quod ut ratum et inviolabile permaneat, sigilli mei impressione roboravi. Hujus vero donationis testes sunt Johannes, episcopus Nevernensis, G. de Maseres, G. prepositus de Lesi, qui supradictas libras reddendas in proxima Omnium Sanctorum festivitate juravit; D. conestabulus Cluniacensis, N. prior de Disesia. Actum anno incarnationis Dominice Mo Co LXXXXo, apud Disesiam, in presentia episcopi Nivernensis, et sigillatum apud Bellam Villam, Philipo rege Francorum eunte Ierosolimam.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung