CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4343     View  [Back]
Fragmentum litterarum Hugonis, abbatis Cluniacensis, de unione monasteriorum de Bertrees et Sancti Victoris juxta Hoyum.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Hugo, Dei gratia, humilis Cluniacensis abbas, totusque ejusdem [loci] conventus, universis Christi fidelibus, tam presentibus quam futuris, salutem in Domino. Universa negotia, que perhennem desiderant habere memoriam, litterarum indicione ac testimonio debent communiri. Inde est, et cætera. Preterea prior, qui apud Sanctum Victorem curam animarum geret et providebit in spiritualibus, electione ejusdem conventus et auctoritate abbatis Cluniacensis instituetur, ita tamen quod per eundem priorem temporalia non disponentur, nisi forte utilior non inveniatur. Hiis prior sic institutus, quoad vixerit, a prioratu suo non amovebitur, nisi ad majorem vocetur honorem, ad quem tamen non provehetur nisi assensu conventus Sancti Victoris, vel (quod absit!) minus religiosus vel bonorum ecclesie dilapidator fuerit inventus. Decretum est etiam nullos monachos a nobis [ad] commanendum eis dirigere, nisi forte heedem Dei petierint ancille. Ut autem prior spiritualium spiritualibus curis liberius intendere possit, si conventus sororum noluerit, libere et absque omni contradictione quemcumque voluerint ad temporalem amministrationem, dummodo utilis et fidelis sit, de collegio suo sibi ęligent et assument provisorem et amovebunt, si aliter quam opus est fecerit. Nichil quoque aliquatenus a conventu vel priore prenominato exigere poterimus, preter annuum censum a fundatoribus predictarum domorum constitutum, scilicet a cellis singulis unum aureum denarium monete Leodiensis, sed auctoritate nostra actum est, quod pro recompensatione dat ecclesia Sancti Victoris quinque marchas Cluniaco et de quinque marchis reddet abbas unam marcham apud Martin., quamobrem ecclesia Sancti Victoris libera est ab omnibus querelis in perpetuum. Acta sunt hec anno Verbi incarnati Mo Co nonagesimo, indictione XVa.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung