CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4345     View  [Back]
Charta qua Odo, filius ducis Burgundiæ, recognoscit se nullum jus habere in villa Gevreio nec in hominibus Sancti Petri Cluniacensis de Barges, præter magnam justiciam.
Ego Odo, filius ducis Burgundie, omnibus notum facio quod, in presencia patris mei Hugonis venerabilis ducis Burgundie, adtestatum fuit et vere cognitum, quod nichil habebamus in villa Gevreii, preter illos qui vocantur Booler et in hominibus Sancti Petri Clugniacensis morantibus in villa de Barges, preter magnam justiciam et quod Theobaldus Landrici de Barges et Droco Matuns de Gevreio et Radulfus de Norun erant homines Sancti Petri Cluniacensis et ut hoc ratum habeatur, presentem cartam, precepto patris mei et propria voluntate, sigillo meo munivi. Hujus rei testes sunt: Guiglermus de Cristugl tunc prior Gevreii, Hugo prior Flureii, Martinus magister de Brochun, Renaudus de Vorne, Hubertus de Porta, milites; Ebradus Biglo, Engerandus de Balges, Belinus sutor, Theobaldus decanus. Autum est hoc anno incarnati Verbi Mo Co XCo.
(Au dos:) Carta de Gevrey.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung