CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4346     View  [Back]
Charta qua Hugo de Berziaco et filius ejus Hugo dimittunt monasterio Cluniacensi malas consuetudines quas percipiebant in villa Berziaco, etc.
Ego Hugo de Berziaco pater, et ego Hugo de Berziaco, filius, notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis, quod quum iter Ierosolimitanum arripuimus, in plenario capitulo Cluniacensi quitavimus Deo et beatis apostolis Petro et Paulo et ecclesie Cluniacensi malas consuetudines, quas nos vel servientes nostri feceramus in terra Sancti Petri Cluniacensis. Primo quitavimus marescalciam bladi ante collectionem messium quam accipiebamus in campis; testamur etiam et dicimus quod in terra Berziaci ville et in omnibus apendiciis nullam debemus facere quistam denariorum vel talliam, et illam quistam denariorum vel talliam quam faciebamus apud Prueliege et apud Vienges, que sunt de camera Cluniacensi et de Jalenniaco, quittavimus; breneriam canum, ubicumque eam accipiebamus, quitavimus. Testamur etiam quod prepositus noster, nec cellerarius, nec coqus, nec aliquis de servientibus nostris debent habere messiones in omni terra Cluniaco pertinenti; in ma[n]sis qui sine habitatore deserta remanent, in quibus aliquid capere debemus, nichil debemus accipere donec ecclesia Cluniacensis acceperit inde servicium suum. De aliis querelis que vertebantur inter nos et ecclesiam Cluniacensem, compromisimus in tribus amicis nostris, videlicet: Waltero de Berziaco, archipresbitero de Berziaco et Beraldo de Brueria; et tribus monachis: camerario Cluniacensi, Rad. Boche et alio quolibet. Isti sex facient veteranos homines et sapientes terre Chavinniarum jurare consuetudines quas habuimus nos et antecessores nostri a sexaginta annis et infra in terra et dictione Chavinniarum, videlicet apud Buzi et circa Perreclou, et ea in quibus prenominati sex unanimiter concordaverint, bona fide servabimus, tam nos quam successores nostri. Hec omnia laudaverunt et approbaverunt Walterius de Berziaco et Gaufridus de Berziaco, filius Hugonis filii. Preterea de pedagio de Charnet, sciant omnes quod ecclesia Cluniacensis quieta est in tota terra mea ab omni pedagio, et cum extranei homines dent quatuor denarios pro trosello, homines Cluniacenses non debent nisi duos. Ut autem hec nostra donatio et elemosina rata et inconcussa in perpetuum observetur, presentem cartam sigillorum nostrorum appositione fecimus roborari. (Point de trace de sceaux)
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung