CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4350     View  [Back]
Charta qua Odo, dux Burgundiæ, laudat donum quod comitissa Tornodori monasterio Cluniacensi fecit, id est quartam partem villæ de Hid.
Ego Odo, dux Burgundie, laudo et concedo donum quod Mathildis, comitissa Tornodori, nostra consanguinea, fecit capitulo Cluniacensi, pro anniversario suo, scilicet quartam partem unius ville que vocatur Hid, quam emit a patre meo, sicut continetur in litteris patris mei quas ipsa habet; et quia villa est de meo casamento, donum litteris meis sigillo apposito confirmo, sicut pater meus concessit et laudavit litteris suis, quas comitissa dicta habet apud se. Hujus rei testes sunt: Odo, archipresbiter de Toillun, Matherus Destez, Macrus Daci, Guillelmus Odreiz, Johannes de Toillun. Actum est hoc anno millesimo centesimo nonagesimo primo ab incarnatione Domini.
(Au dos:) Concessio Matildis comitisse, de villa de Hiz.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung