CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4351     View  [Back]
Charta qua Willelmus abbas, dominus de Clariaco, quittat monasterio Cluniacensi pedagium quod accipiebat in terra sua.
Ego Vuillelmus abbas, dominus de Clariaco, notum facio universis presentes litteras inspecturis, quod, pro remedio anime mee et parentum meorum, quitavi pedagium quod accipiebam, nominatim apud Rocham, vel ubicumque in omni terra mea pedagium acciperem, in manu domni Hugonis, abbatis Cluniacensis, taliter quod nuntii Cluniacenses vel monachi ejusdem cenobii, vel quicumque qui ad ecclesiam Cluniacensem vel ad menbra ad eandem ecclesiam pertinentia per terram meam transierint, quicquid ferant, pedagium non persolvent, et ita, sicut dixi, monachi, laici, vel quicumque ecclesie Cluniacensi vel membrorum ejusdem ecclesie, tam ipsi quam animalia eorum, cum honeribus suis, specialiter per Rocham et per omnem terram meam ibunt et redibunt absoluti et liberi ab omni pedagio et ab omni usagio sive consuetudine penitus absoluti. Istam donationem laudaverunt et humiliter postulaverunt fieri et factam approbaverunt: Haelis, uxor mea, et Rotgerius et Wilelmus, filii mei, tali modo quod nullus heredum meorum ecclesiam Cluniacensem super hoc unquam inquietare possint. Conventus siquidem Cluniacensis, auctoritate dompni abbatis sui, in recompensationem hujus helemosine, fecerunt me et parentes meos participes omnium beneficiorum ecclesie Cluniacensis, et unusquisque sacerdotum ipsius ecclesie dedit mihi unam missam et ceteri orationes. Ut autem hec omnia firma et illibata semper permaneant, presentem cartam per cyrographum divisam, sigillo meo communiri feci, ita quod in memoriam mei unam cartam conventus Cluniacensis habebit, et aliam filii mei et heredes filiorum meorum in memoriam beneficiorum que mihi et ipsis idem conventus concessit. Que carta apud Tinctum, pro bono pacis custodienda ponetur in testimonium. Actum anno gratie millesimo centesimo nonagesimo primo.
(Au dos:) Carta W. abbatis et domini de Clariaco, super pedagio quod est apud Rocham, quod remisit ecclesie Cluniacensi pro anima sua.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung