CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4353     View  [Back]
Charta Stephani, comitis Burgundiæ, et Willelmi, comitis Viennensis et Matisconensis, de restituenda Cluniacensi monasterio una monteia apud Ledonem.
Notum sit omnibus presentibus et futuris, quod ego Stephanus, comes Burgundie, et ego Willelmus, comes Vienne et Matisgonis, {corr: Matisconis} recognovimus quod unam monteiam, quam ecclesia Beati Petri Cluniacensis apud Ledonem Salis habuerat, perdidit sive per nos, sive per homines ville. Sed quoniam hoc peccatum amplius portare nolumus, adcreantavimus quod infra XV dies post instans Pascha, quibus calderie bullient, predictam monteiam ecclesie Cluniacensi restituemus, et in perpetua pace teneri faciemus ob remissionem peccatorum nostrorum et predecessorum nostrorum, dominorum comitum Willelmi Matisgonensis et Girardi Matisgonensis. {corr: Matisconensis} Cujus rei testes sunt: domnus Hugo, tunc abbas Cluniacensis; Durannus, conestabulus; Seguinus, capellanus; Humbertus de Revel, Radulphus Boche, Ivo, Ludovicus, Guibertus notarius, socii domni abbatis. Item Ottho de Roseio, Pontius Callidus, Bernardus Garcins, Bono judeus. Quod ut ratum sit, litteris nostris et sigillis nostris fecimus confirmari. Actum anno Verbi incarnati Mo Co nonagesimo IIo, apud Ledonem Salis, infra octabas Epifanie. Hoc fecimus pro animabus nostris et parentum nostrorum comitis Renaudi, comitis Willelmi, fratris ejus, comitis Stephani, comitis Girardi, filiorum suorum.
(Au dos:) [Carta] comitis Burgundie et comitis Viennensis de caldaria [apud Ledonem].
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung