CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4355     View  [Back]
Bulla Celestini papæ III, ad abbatem et fratres Cluniacensis monasterii, qua confert eis potestatem excommunicandi malefactores ejusdem abbatiæ de provincia Lugdunensi.
Celestinus, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et fratribus Cluniacensibus, salutem et apostolicam benedictionem. Licet universa loca religiosa fovere ac diligere teneamur, illis tamen propensiori cura intendere nos oportet, que sub beati Petri jure consistunt et nullo mediante ad provisionem nostram pertinent et tutelam. Inde est, quod nos monasterium vestrum contra molestationes indebitas speciali volentes libertatis privilegio communire, presentium auctoritate statuimus vobisque benignius indulgemus, ut universos malefactores vestros et hominum vestrorum, qui de provincia fuerint Lugdunensi, si eorum episcopi et ecclesiarum prelati a vobis tertio requisiti eos ad satisfactionem vobis congruam exhibendam non duxerint compellendos, licitum vobis sit vestrisque successoribus illos, candelis accensis, auctoritate apostolica, excommunicationis sententie atque interdicti subicere, quos tandiu nuntietis excommunicationis et interdicti vinculo innodatos, donec de perpetratis excessibus satisfecerint competenter, et, si delicti qualitas hoc exegerit, ad apostolicam sedem cum litterarum vestrarum testimonio venerint absolvendi. Libertates preterea et immunitates ac rationabiles consuetudines monasterii vestri hactenus observatas, ratas esse decernimus, et eas auctoritate apostolica vobis, vestrisque successoribus confirmamus, arcius inhibentes ne quis possessiones, jura vel bona ejusdem monasterii, preter sedis apostolice conscientiam, cui specialiter est subjectum, quomodolibet alienare vel antiquas et rationabiles ipsius monasterii consuetudines, et hactenus observatas violare presumat. Quod si a quoquam fuerit attemptatum, statuimus omnimodis irritandum. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam, etc. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, etc. Datum Rome, apud Sanctum Petrum, VI idus februarii, pontificatus nostri anno primo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung