CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4358     View  [Back]
Charta qua Mathildis, comitissa Tornodori, notum facit se in perpetuum dare Cluniacensi ecclesiæ quartam partem villæ Hifz.
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Amen. Ego Matildis, comitissa Tornodori, notum fieri volo præsentibus et futuris me capitulo Cluniacensi tenore perpetuo dedisse et concessisse quartam partem unius villæ, que vocatur Hifz, quam emi ab Hugone, duce Burgundiæ, assensu et voluntate Odonis et Alexandri, filiorum ejusdem, sicut continetur in litteris ejusdem ducis, quas ab ipso mihi traditas reservo, pro salute animæ meæ et animabus prædecessorum meorum, et pro anniversario meo, quod Cluniacensis ecclesia ipso præcipue dono facere pepigit in æternum. Donum itaque sic a nobis est dispositum, quod quandiu vixero proventus villæ nominatæ in refectione Cluniacensis conventus semel in anno expendetur; post mortem vero meam, in die anniversarii mei proventus similiter conventus refectioni distribuetur. Si vero monachi Cluniacenses donum istud vendere vel invadiare volebant, ad heredes solummodo pertinens, emptione vel vadio redire decrevimus et voluimus, manente semper beneficio refectionis memorato conventui destinatæ. Quia si aliquo modo donum meum a potestate monachorum exitum habere contingat, venditione scilicet, aut vadio, aut terræ in terram mutatione, nihilominus maneat redditus in refectionem sæpedictam dispositus, ex quocunque modo res contingat, quantum donum valet in redditu, tantum pro refectione sua conventui semper restituatur. Sicut enim perpetuum est anniversarium, sic beneficium manere volumus in æternum. Huic ergo nostræ donationi, ut firma sit et stabilis, litteras præsentes sigilli nostri munitas impressione apposuimus. Cujus rei hii testes sunt: Stephanus de Monte Sancti Johannis; Bertrandus de Saudon; Hervesus de Safre; Oliverius de Quingi; Raignerius de Sannei; Guillermus Odrez; Jobertus de Mesi; Petrus, præpositus de Victel; Simon Balbus; Hugo, clericus; Aimo, bubulcus; Humbertus, archipresbyter de Victel; Aimo, capellanus meus; Zacarias, clericus de Maili; magister Nicolaus, monachus Cluniacensis; Willermus, monachus; Stephanus, prior de Troanz. Actum est hoc anno Verbi incarnati millesimo centesimo nonagesimo secundo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung