Charta Guichardi de Bellojoco, de viginti millibus solidis quos pater suus debebat ecclesiæ Cluniacensi.
Sciant omnes ad quos præsens scriptum pervenerit, quod ego Guicardus de Bello Joco viginti milia solidorum, quos pater meus abbati Cluniacensi debebat, ex præcepto ejusdem abbatis Hugoni de Vianna, creditori suo, cum viginti militibus sub tali conditione sacramento firmavi, ut decem milia in festo sancti Martini præsentis anni, et alia decem milia in eadem festivitate sequentis anni, bona fide ad graantum suum redderem. Quod si aliquo casu non fieret, ego ipse in propria persona, cum viginti militibus qui hoc mecum juraverunt, ostagium teneremus in castello Bellijoci, nec inde egrederer nisi licentia et voluntate ejusdem H. de Vienna, nec viginti milites similiter. No
mina vero illorum qui mecum juraverunt hæc sunt: Hugo de Ronchevol, Guichardus de Marzi, Hugo Foudras, senescaudus; Hugo de Marzi, Stephanus de Piseiz, Hugo de Salezi, Guicardus de Marcheant, Guicardus de Piseiz, Guicardus de Salessi, Hugo de Fouchieres, Odo de Marcheant, Guirardus de Chasni, Guicardus de Santeni, Poncius de Chanave, Aimo de Teliz, et Aimo nepos ejusdem, Guigo de Lierga, Humfredus de Marcheant, Stephanus Blains. Præterea responsales dedi comitem Cabilonensem et comitem Forensem. Et comes Cabilonensis ostagium tenebit apud Cadrellam, et comes Forensis apud Claipé, nec inde egredientur usque ad solutionem præfati debiti. Et ut hoc ratum firmumque maneat, præsenti cartæ sigillum nostrum impressimus. Actum anno Verbi incarnati M. C. nonagesimo II
o.