CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4363     View  [Back]
Charta qua Odo, dux Burgundiæ, notum facit se dedisse abbati Cluniacensi decem libras Divionensis monetæ recipiendas in pedagio Divionensi.
Rerum omnium memoriam scripturæ vivacitas conservat inextinctam. Ne ergo oblivionis rubigine malignandi serpat occasio, notum facio præsentibus et futuris, ego Oddo, dux Burgundiæ, me dedisse Deo et ecclesiæ Sancti Petri de Cluniaco, pro remedio animæ patris mei et meæ, decem libras Divionensis monetæ annuatim recipiendas in pedagio Divionis, eodem termino quo decem libræ, quas pater meus eidem domui dedit, recipiuntur, pro gravaminibus et injuriis quas ego et pater meus eidem domui usque in hodiernum diem intulimus. Hujus rei testes sunt Willelmus, comes Matisconensis; Simon, dominus de Luzi, et plures alii. Actum apud Matisconem, anno incarnationis Domini Mo Co nonagesimo IIIo, die jovis ante festum Omnium Sanctorum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung