CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4365     View  [Back]
Conquestio prioris de Curtiniaco, de inexecutione chartarum concessarum monasterio suo, a Petro, domino Curtiniaci, filio Ludovici regis, et Petro, filio ejus, comite Nivernensi.
... Dicit et conqueritur prior de Curtiniaco, quod ipsi et prioratui suo predicto fit injuria quantum ad istam clausulam, quæ est in priori littera quæ sic incipit: «Sed si contigerit, etc.»; et quantum ad istam fere est eadem clausula quæ sic incipit in secunda littera: «Si vero, etc.», in hoc quod alia de servientibus in absentia domini imperatoris, qui per longum fuerit absens, adeo quod non poterat ejus haberi coppia, tam contra ipsum privilegium, quam contra usum monachorum diutinum et longum, hominumque de quibus jus suum prosequi deberent coram ipso priore, qui sunt homines prioratus vel eorum vos ceperint et detinuerint, sicut modo noviter ceperint et detinuerint res dicti Rosignelli, qui est homo prioris et prioratus, et ejus bona sesierint, quod facere non possunt in terra prioris contra dicta privilegia ibi, ubi dicit quod si homo prioris forefactum faciat, qui et sit juris domini de Curtiniaco, prepositus in cujus prefectura hoc evenerit, etc., quare supplicat et petit idem prior terram suam de dictis bonis resarciri et injuriam sibi emendari.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung