CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4366 bis     View  [Back]
Diploma Philippi II, regis Francorum, quo concedit ut castrum Berziaci sit de feodo suo.
«Carta Philippi regis Francorum, quod castrum Breziaci sit de feodo domini regis. In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus, Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri, quod dilectus noster Hugo de Breziaco (lisez: Berziaco) misit in feodum nostrum castellum suum de Breziaco. Nos autem eidem concessimus quod de corona regni nostri de cetero non poterit separari. Quod ut ratum permaneat et firmum, presentem paginam sigilli nostri munimine et regii nominis karactere inferius annotato fecimus roborari. Actum apud Caritatem, anno incarnationis Dominice Mo Co nonagesimo quarto, regni nostri anno sexto decimo. Astantibus in palatio nostro, quorum nomina supposita sunt et signa, dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Mathei camerarii. Signum Droconis constabularii. Datum vacante (Philippus) cancellaria.»
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung