CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4369     View  [Back]
Charta qua Hugo IV, abbas Cluniacensis, concedit terram de Fossemes comiti Boloniæ et uxori ejus ad villam construendam.
Quoniam ea que successu temporum evanescunt, recitatione litterarum facilius ad memoriam reducuntur, presenti scripto dignum duximus commendare quod ego frater Hugo, humilis Cluniacensis abbas, de consilio prudentum virorum et sociorum nostrorum, nobili domino comiti Bolonie Ren[aldo] et eque nobili sue uxori Idde comitisse, quorum antecessores multa bona contulerant in elemosinam monasterio Clu[n]iacensi, possessiones nostras de Fossemes integre et cum omnibus appendiciis ad villam construendam per medium possidendam jure hereditario concessimus, et in omnibus omnino rebus sine ulla exceptione medietatem nobis retinuimus; ita quod nos sine comite Bolonie in territorio de Fossemes possessiones aliquas nobis vendicare non poterimus, nec ipse sine nobis, preter illa que nobis specialiter retinemus, videlicet ut omnes multuras nove ville in molendinis nostris nobis recipiendas pro voluntate nostra ordinabimus. Decimas quoque omnes et omnia que ad parrochias predicte ville pertinent, et que de jure nostro sunt, et que de alterius jure nobis vindicare poterimus, libere possidebimus; ita quod in eis predictis comes nichil habebit. Sciendum etiam, quod quicomque Bolonie comes extiterit, ei qui tunc erit abbas Cluniacensis propter hoc homagium tenetur exhibere. Ballivi quoque comitum, qui ibi successive missi fuerint, priori Rumeliaci fidelitate debent astringi super omnibus proventibus et porcione prioris servanda fideliter et reddenda. Insuper mansuras quales ibi habebimus, nos nostram, et comes suam, et uterque suam obtinebit liberam. Nec illud silendum est, quod predicta villa a comitatu Bolonie nullo modo poterit alienari, nisi nobis, a quibus procedit, in elemosina fuerit collata, nec ab aliquo monachorum nostrorum poterit distrahi, neque comes Bolonie patietur ipsam alienari nisi de communi consilio et sigillo capituli Cluniacensis. Et ut hoc inconcussum permaneat, sub cirographi divisione nostrorumque sigillorum impressione, cartam presentem fecimus roborari, apposito etiam sigillo capituli Cluniacensis. Actum anno Verbi incarnati Mo Co XCo VIo, testibus subscriptis: Roberto, priore Sancti Martini de Campis; Giroldo, priore Abbatis Ville; Siguino, capellano nostro; Girino, camerario: Guichardo Bordo, Guiberto notario, Humberto de Revel; nobilibusque viris: domino Alberico, comite Domni Martini; Petro Leschans; Ansello de Chaeu; Morsello, senescallo Bolonie.
(Au dos:) Carta H. abbatis Cluniacensis de quandam (sic) terram quam concessit comiti Bolonie et uxori sue Idde.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung