CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4372     View  [Back]
Carta qua Rainaldus Lugdunensis et Aynardus Viennensis archiepiscopi donationem domus Ternacensis conventui Cluniacensi ab Hugone abbate factam confirmant, et, ut illa in posterum ab abbatibus observetur, se operam daturos fidejubent.
Ego Rainaldus, prime Lugdunensis et ego Aynardus, sancte Viennensis ecclesiarum Dei gratia humiles ministri, ad posterorum noticiam presentium insinuatione transmittimus, quod cum domus Ternacensis cuidam creditori titulo pignoris esset astricta, tamque gravis mole debiti depressa, ut vix jam de ejus redemptione spes aliqua superesset, donnus Hugo, Cluniacensis abbas, sano inductus consilio eandem domum et appendicias ejus in jus et dominium sacri conventus Cluniacensis sollempni donatione transtulit, tali pactione annexa, quod conventus eam redimeret, quatuor procurationes annis singulis de ipsius proventibus habiturus, et libere applicaturus suis utilitatibus, si quid, factis eisdem quatuor procurationibus, superesset. Procurationes autem sunt he: In anniversaria die bone recordationis donni Herberti abbatis Sancti Theuderii, una; in natali beatorum apostolorum Petri et Pauli, una; in anniversaria die nobilis viri Didagi Lupi de Hyspania, una; quarta vero procuratio in anniversario donni Raimundi, Lodovensis episcopi, de quorum elemosinis magna ex parte per sollicitudinem donni Thebaldi, majoris prioris Cluniacensis, eandem domum constat esse redemptam, et in conventus proprietatem et dispositionem libere et absolute reductam. De pactionibus sane inter eosdem abbatem et conventum super eadem domo perpetualiter observandis, prout in eorum autentico facto exinde plenius continetur, ad ipsius abbatis instantiam nos et successores nostros apud eundem conventum vinculo fidejussionis reddidimus obligatos; ita videlicet quod si Cluniacensis abbas qui pro tempore fuerit, aliter quam in predicto autentico habetur, circa domum Ternacensem preter conventus voluntatem versari voluerit vel aliquod eis contra id quod statutum est prejudicium importare, nec ad commonitionem nostram celeri emendatione correxerit, quod perperam fuerit attemptatum, nos vel successores nostri omnes ecclesias, quas Cluniacense cenobium in nostris diocesibus habere dinoscitur, tandiu faciemus sub interdicto manere, donec conventui Cluniacensi ab abbate constiterit super hoc unde questio fuerit plenarie satisfactum. Quod ut ratum et firmum perpetuis temporibus habeatur, presens scriptum quod in testimonium dicte fidejussionis edidimus, siggillorum nostrorum appositione fecimus roborari. Actum anno incarnati Verbi Mo Co XCo VIo, mense julio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung