CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4378     View  [Back]
Litteræ Innocentii papæ III, ad archiepiscopum et decanum Lugdunensem, contra monachos Menatensis monasterii qui denegabant obedientiam cœnobio Cluniacensi.
Innocentius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ... [archiepiscopo] et dilecto filio ... [decano] Lugdunensi, salutem et apostolicam benedictionem. Ex insinuatione dilectorum filiorum, abbatis et conventus Cluniacensis, nostris est auribus intimatum, quod cum monasterium Menatense Cluniacensi ecclesiæ fuerit ab antiquo subjectum, abbas et monachi ejusdem cœnobii se Cluniacensibus pro suæ voluntatis arbitrio subtrahentes obedientiam eisdem et reverentiam debitam denegant exhibere. Volentes igitur præfatis fratribus in suo jure, sicut tenemur, adesse, discretioni vestræ per apostolica scripta mandamus, quatinus partibus convocatis audiatis inter eos causam et appellatione remota, mediante justitia terminetis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio, vel timore subtraxerint, ad ferendum testimonium veritati ecclesiastica districtione cogatis. Quod si ambo hiis exequendis non potueritis interesse, tu frater archiepiscope, ea nihilominus exequaris. Datum Laterani, IIIo decimo kalendas aprilis, pontificatus nostri anno tertio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung