CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4382     View  [Back]
Charta qua Matthæus de Monte Morenciaco assignat certos redditus in censiva sua apud Sarcelam, pro aliis quos proavus suus Bouchardus dederat monasteteriis monasteriis Cluniacensi et Sancti Martini de Campis.
Ego Matheus de Montemoranciaco universis ad quos presens scriptum pervenerit notum facio, quod illustris vir bone memorie Bouchardus, proavus meus, divini amoris instinctu, centum solidos ecclesie Cluniacensi ad luminare, et ecclesie Beati Martini de Campis quadraginta solidos in perpetuam elemosinam contulit. Preterea eidem ecclesie Sancti Martini sexaginta solidos, pro commutatione Dugniaci, qui de jure ad ipsam pertinebat, annuatim solvere tenebatur, sicut in autenticis ipsius Burchardi necnon et nobilissimi regis Ludovici et Stephani, Parisiensis episcopi, continetur expressum. Sed quia in diversis locis et confuse predicta pecunia non satis efficaciter fuit assignata, ego, causa Dei, ad preces et consilium domini Mathei, avunculi mei, et aliorum venerabilium virorum, majoris efficacie gratia, in uno certo loco, videlicet apud Sercele in censiva mea assignavi, in octavis sancti Martini hyemalis annuatim recipiendam. Hoc autem ad majorem mee cessionis firmitatem statuendum decrevi, quod major meus quicumque fuerit in predicta villa, unus post alium, in accipiendo majoriam vel post, cum a predictis fratribus requisitus fuerit, si tunc oblivione omissum est, prestabit juramentum quod predictam pecuniam in die prenominata, sine dilatione et objectione aliqua, de primis censive denariis receptis cellarario vel nuntio ejus annuatim persolvet. Si vero in ipsa die aliquis ex parte monachorum, pro aliqua impediente occasione, presens non fuerit, idem major apud se dictam pecuniam conservabit, donec predictus cellararius vel aliquis, sicut dictum est, propter ipsam venerit ad recipiendam; nec pro precepto meo, si forte contra factum meum ire presumpsero, predictam solutionem, magis timens suum juramentum quod preceptum meum, nullatenus differet vel contradicet. Actum anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung