CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4383     View  [Back]
Litteræ monachorum Sancti Martini de Campis quibus mandant monachis Cluniacensibus mortem prioris ipsorum et ut institutionem novi prioris ab abbate Cluniacensi factam ratam habere velint.
Venerabilibus et karissimis patribus et fratribus L., priori, et sacro conventui Cluniacensi, fratres sui et conservi in Domino monachi, qui apud Sanctum Martinum de Campis morantur, salutem et sinceram in Domino devotionem. Priore nostro, devoto filio vestro, domno R[oberto], viam universe carnis ingresso, tenebamur quidem, ex antiqua institutione Cluniacensis ecclesie et consuetudine inter vos et prioratus vestros hactenus observata, mittere, sicut et mittebamus, nuntios ad dominum abbatem et vos pro obtinendo priore. Verum cum nuntii nostri, H., supprior, et R., sacrista nostri, Her. de Gornaio et L. de Silvanecto, priores, et A., subcamerarius, essent in itinere constituti, invenerunt juxta Longum Pontem domnum abbatem ad nostram ecclesiam accedentem. Qui, audita desolatione nostra, ad nos properavit accedere et ecclesie nostre, ne mora ad se periculum traheret, sicut ad eum pertinet, providere priorem. Itaque nulla nostra electione, nominatione vel peticione de certa persona precedente, sine etiam nostro ab initio vel ex postfacto requisito consensu, quippe qui nichil horum penitus in ordinatione prioris habemus, prefatus domnus abbas, divino ductus consilio, pro sue voluntatis arbitrio, nobis priorem instituit domnum Willelmum, qui in ecclesia nostra camerarii officium exequebatur, virum providum et ecclesie Cluniacensi fidelem admodum et devotum, eique in capitulo nostro prioris injunxit officium; quod utique erat, nisi de gratia ipsius abbatis pensata utilitate nostre ecclesie processisset, cum vestro consilio in Cluniacensi capitulo de quo mallet monacho, faciendum. Quia igitur pia consideratione provocatus domnus abbas nobiscum fecit hanc gratiam, rogamus vos per misericordiam Dei quatinus hoc habere velitis acceptum, in quo nostris pepercit laboribus et expensis, nec juri et dignitati Cluniacensis ecclesie in aliquo derogavit. Actum et recitatum publice in capitulo Sancti Martini, anno incarnati Verbi Mo CCo.
(L'orig. porte au dos:) Quod Willelmus, camerarius Sancti Martini de Campis, ibidem factus est prior ex gratia, cum deberet fieri in capitulo Cluniacensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung