Charta qua Lingonensis decanus notum facit compositionem factam fuisse inter Lingonensem et Cluniacensem ecclesias super decimis de Levreio.
Decanus, cum universo Lingonensi capitulo, omnibus præsentes litteras inspecturis, salutem. Noverit universitas vestra, quod controversia quæ vertebatur inter ecclesiam Cluniacensem et nostram super decimis de Levreio, laboris videlicet et proprietatis ipsius prioris de
Levreio, in præsentia venerabilis patris Hugonis, abbatis Cluniacensis, et reverendi domini Hilduini, Lingonensis electi, sopita est in hunc modum, quod prior de Livreio, quicunque sit, singulis annis reddet ecclesiæ Lingonensi unum modium vini puri et duos sextarios bladi, unum frumenti et alterum avenæ, pro omnibus terris et vineis quas propriis sumptibus excolit et laboribus, et pro omnibus aliis de quibus debetur decima. Domus autem nostra non solvet priori costumiam qartelli avenæ et unius gallinæ, quicunque in ea maneat. Actum anno Domini M. CC.