CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4385     View  [Back]
Charta qua Ida, comitissa Bolonie, confirmat monasterio Cluniacensi quietantiam de omnibus consuetudinibus et exactionibus in terra sua.
Sciant qui has litteras viderint, quod ego Ida, comitissa Bolonie, amore Dei et exemplo antecessorum meorum, qui ecclesiam Cluniacensem sicut matrem dilexerunt, dedi et concessi et hac mea carta confirmavi eidem Cluniacensi ecclesie quietantiam de omnibus omnino consuetudinibus et exactionibus, tam apud Boloniam et Witsandum quam per totam terram [meam], videlicet monachis et hominibus suis et omnibus rebus eorum; et ut sint in custodia et conductu meo et potentie comitatus Bolonie in perpetuum, sicut corpus meum et res mee. Hoc autem feci pro salute anime mee et animarum antecessorum meorum, et nominatim comitis Eustachii, qui hanc libertatem eis primo concessit. Hiis testibus: Ingelranno de Penis, Baldewino de Kaiou, Clarenbarido de Thienberona, Roberto de Udevarse, Ingelranno de Muntcheveres, Arnulfo de Kaiou, et Stephano, fratre ejus; Baldewino de Colberc, Guidone de Berebrune, Heinfrido de Odere, Radulfo de Lans, Radulfo Marescallo, Henrico, avunculo meo, Johanne de Rubrec, et multis aliis.
(Au dos:) Carta Yde, comitisse Bolonie, de pedagiis et exactionibus per totam terram suam.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung