CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4387     View  [Back]
Testamentum Guigoneti de Germola.
Pateat omnibus, quod Guigonetus de Germola debet Gaufrido, avunculo suo LX solidos Clunienses et IIIIor talenta: duo sunt in vadimonium Cluniaco pro IX s. Cluniensibus; singulis ebdomadis debent I d. de usura; alios duos reddidit ei. Sponcius de Baune scit ubi sunt. Item Gaufridus habet unum bovem et duas vaccas in domo Guigoneti pro L et III solidis fore. de chettal. Guigonetus legat predicto Gaufrido suum palafredum. Item legat G. filiole sue, filie Vicardi de Moles, L s. Matiscon. de C solidis quos debet reddere Oelardus de Montebeleto; alios vero L solidos jubet reddi Gaufrido, ejus avunculo. Item Guigo, hospitalis Aque Sparse frater, legat domui predicte, pro redemptione anime sue suorumque antecessorum, mansum de Vendenessa, generaliter plena et nemora, absque omni retentu, pro C et V solidis foren. Item G. legat Villgelmo, fratri suo, partem suam de Ver; filios vero suos Villegelmum et Gaufridum in custodia ipsius ponit. Spetronille atque predictis filiis legat bladum istius anni de universa terra sua, et bestias sui tecti que sue erant, et duos boves qui sunt a Germolei, supra quos habet XI s. Clunienses de chettal. Item G. legat Simoni atque Stephano, fratribus suis, partem suam de Mator et de Germola, preter quartellatam terre quam prebet in luminari Sancti Nicholai Germole. Petrus Guadalbers habet eam pro XII d. Cluniacensibus servicii. Stephanus, frater ejus, capiet singulis annis II d. de custodia; X vero erunt in luminare: lampadem, quam antea tenebat ipse cum fratribus suis, tenebunt S. atque Stephanus; tali pacto legat eis terram, quod nequeant ludere vel in vadimonio mittere donec fiant milites. Item G. legat Perrino, nepoti suo, partem sue terre de Sinemuro sine parte fratrum suorum. Item G. legat ecclesie Santiniaci III d. in luminari, et III d. in luminari Sancti Petri de Duno annuatim super tenementum Duranni de Laie. Item G. prebet capitulo de Sanctiniaco IX solidos et VI denarios pro sepultura, et pro I tricenario, et vicario suo XII d. Item G. prebet capitulo de Duno III s. et duobus presbiteris suis XII d. Item G. prebet Lebaudo archipresbitero VII s. pro redemptione anime sue, et VII s. et VI den. reddit pro palefredo. Item G. prebet Petro, priori hospitalis, III s., et II s. et VI denarios pro uno tricennario, atque Stephano, clerico ipsius hospitalis, XII denarios, et insuper prebuit VIII s. ceteris quorum non sunt nomina ibi scripta. Item G. prebuit famulo suo X s. pro tunica. Item G. reddit cuidam ex feminabus suis VI s. atque quartallum bladi. Hujus rei testes sunt: Petrus, prior hospitalis, capellanus de Sanctiniaco; Stephanus clericus, Hugo de Tresmont, et Ugo, ejus filius; Ugo Francus, Petrus de Vaudomin, Rex de Ver, Johannes del Treugi, Johannes des Chans. Item G. prebet unum convivium domui hospitali Aque Sparse, atque prebet aliud convivium hospitali d'Oliseis. Sciant omnes quod G. legat servicium universe terre sue generaliter Petro, priori hospitalis, et Ugoni de Tresmont, donec clamores et debita solvantur.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung