CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4388     View  [Back]
Charta de compositione et pace inter Cluniacensem et Balmensem ecclesias.
Quæ, mediante concordia, et sine pravitate inter aliquos statuuntur, firma debent stabilitate muniri, et ne in posterum recidivum contentionis incurrant, litterarum beneficio roborari. Inter Cluniacensem et Balmensem ecclesias grandis quidem et diuturna discordia fuit. Sed per gratiam Dei omnipotentis, de assensu partium omni scrupulo contentionis et simultatis facto de medio, pax inter eas reformata est, et ne, faciente humani generis inimico, rumpi possit, funiculo multiplici roborata. Placuit etiam Cluniacensi et Balmensi ecclesiis, quod amodo in perpetuum, cum Balmensis ecclesia vacaverit, conventus ejusdem loci de claustro Cluniacensi abbatem sibi eligat, de consilio tamen et consensu Cluniacensis abbatis, et in capitulo Cluniacensi, secundum ejusdem loci consuetudinem, nominabit, ut ibi ab eodem Cluniacensi abbate ejus electio approbetur et confirmetur, et de manu ejus electus abbas baculum accipiat pastoralem. Qui vero mancipabitur nec absolvetur a vinculo professionis quam fecit Cluniacensi ecclesiæ, sed statim post approbationem ciretur ullo tempore ab hac quantulacunque subjectione, quam sibi in eam Cluniacensis ecclesia reservavit, nec patietur ut a monachis Balmensibus vel ab aliquo id ullatenus attemptetur. Quod etiam juramentum perpetuæ obedientiæ perenniter servandæ in omni subjectione ecclesiæ Cluniacensis conventus Balmensis universus et pueri de schola fecerunt primo in manu venerabilis Teobaudi, prioris Cluniacensis, qui assumptus est in abbatem ab ipsis, et quo mediante ab excommunicationis sententia, qua multo tempore propter inobedientiam suam et rebellionem extiterant innodati, fuerunt misericorditer absoluti, et postea per karissimos filios Humbertum Blang, decanum suum, Haymonem de Posuel, Girardum de Molneriis, Girardum Caballum, quos cum litteris de ratihabitione ad venerabilem patrem suum Cluniacensem abbatem et conventum pro eodem Teobaldo, priore Cluniacensi, eligendo sibi in abbatem Balmenses miserunt, sub eodem juramento fideliter promiserunt, quod nec per se, nec per aliquam quamcunque personam emancipari quærerent ab obedientia et subjectione Cluniacensis ecclesiæ; sed in ea fideliter permanebunt, et si forte exemptio quæsita esset, ea nullatenus uterentur. In hunc autem modum assumptus abbas unum de monachis claustri Cluniacensis, ad consilium Cluniacensis abbatis, in priorem majorem Balmensem assumet. Quod et faciet tam ipse quam successores ejus in perpetuum, cum Balmensis ecclesia priorem majorem non habuerit. Et tam ipse abbas quam prior major et omnes monachi Balmenses in capite, et in obedientiis constituti obedientes erunt Cluniacensi ecclesiæ, et tam in divinis officiis quam in aliis consuetudinibus, servabunt ubique Cluniacensis ordinis instituta. Quippe qui sunt monachi Cluniacenses, et in morte et in vita tantum habent in Cluniacensi ecclesia et in omnibus membris ejus quantum habent monachi Cluniacenses. Abbas vero Cluniacensis correctionem habebit in capite et in membris Balmensis ecclesiæ, et ejus dispositioni cuncti parebunt secundum Deum et Cluniacensis ordinis, ut prædiximus, instituta. Major quoque prior Cluniacensis, quotiens Balmam iverit, absente abbate Balmensi, tenebit ibidem capitulum, sedebitque ad scillam in refectorio, et per omnia majoris prioris officium exequetur, et tam ibi quam ubique in cunctis membris Balmensis ecclesiæ, quæ corrigenda viderit, corriget secundum Cluniacensis ordinis disciplinam. Si vero abbas Balmensis reprehensibilis inventus fuerit, ab abbate Cluniacensi regulariter punietur, nec ab ejus judicio vel ordinatione recedet. Quia vero, sicut a patribus antiquis veridica et certa relatione modernis monstratum est et significatum pro vero, quod a Balmensi monasterio in Cluniacensi ecclesia ordo monasticus emanavit, hæc eidem Balmensi ecclesiæ prærogativa concessa est ab abbate Cluniacensi et conventu, ut semper, absente abbate Moysiacensi, qui semper de jure consuetudinario primus post abbatem Cluniacensem incedit, idem Balmensis abbas semper locum obtineat primariæ dignitatis. Sane pro recompensatione damnorum quæ Cluniacensis ecclesia occasione monachorum Balmensium multipliciter noscitur pertulisse, abbas Balmensis et conventus, ut devoti filii, concesserunt et assignaverunt libere et absolute ecclesiæ Cluniacensi unam monteiam salis apud Ledonium et molendinum de Croseth cum omnibus pertinentiis suis, quæ Balmensis ecclesia jure alodii possidebat inter Montem Moreth et Ledonium. Vineam quoque, quæ Babilonia dicitur, sitam in territorio ejusdem villæ similiter possidendam jure hereditario concesserunt. De quibus omnibus, scilicet monteia, molendino et vinea, debent legitimam garanteiam ferre ecclesiæ Cluniacensi, et facere ut ea in pace possideat et quiete. Sciendum est enim, quod abbas Cluniacensis ultra quam superius est expressum, non debet gravare Balmensem ecclesiam vel membra ejus nec in eis amplius aliquid acquirere præter conscientiam abbatis Balmensis et fratrum, excepto quod supra noscitur memoratum. Ut autem credantur fidelius suprascripta et robur perpetuum obtineant, ego frater Thebaldus, Balmensis abbas humilis, cujus mediante sollicitudine hæc gesta sunt, præsenti scripto sigilli nostri testimonium duximus apponendum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung