CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4390     View  [Back]
Litteræ Philippi, supprioris monachorum Theesfordie, ad omnes priores ordinis Cluniacensis in Anglia constitutos, de suppriore Lewensi.
Viris venerabilibus et discretis, omnibus et singulis prioribus ordinis Cluniacensis in Anglia constitutis, frater Philippus, supprior monachorum Theesfordie, et ejusdem loci conventus humilis, salutem æternam in Domino. Quoniam credimus vobis aliquorum prava insinuatione esse suggestum per nos stare quominus supprior Levensis in domo nostra est prior admissus, quod etiam pridie abbati esset ingressus in eandem prohibitus et præclusus, ut vobis de immunitate et innocentia nostra super hoc plenius constet, litteras præsentes sigillo capituli nostri munitas in verbo veritatis dicentes et in periculo animarum nostrarum et ordinis nostri firmiter attestantes nullum nostrum ullo unquam tempore procurasse vel consilium patrono nostro vel alicui in mundo dedisse vel eidem comiti consensisse quod neuter illorum suum sit propositum consecutus. Immo ipso testante, qui nihil ignorat et omnia scit antequam fiant, semper parati fuimus dictum suppriorem sive quemcunque alium quem nobis abbas providisset, quantum in nobis est, suscipere et eidem abbati tanquam summo et præcipuo domino et patri nostro in terris obedire et omnem quam possumus reverentiam, subjectionem et honorem exhibere, libertates etiam et jura domus Cluniacensis, venerabilis matris nostræ et magistræ, in nullo velle lædere, delere vel minuere, sed potius in omnibus et præ omnibus et contra omnes pro posse nostro servare illæsa, eo quod illa propria nostra per omnia reputemus, cum filia a matre non reputetur alia vel extranea, in cujus pace et quiete nos desideramus semper manere obnoxios et devotos. Ceterum, cum non simus nostri juris, sed sub potestate et districtu dicti comitis nolentes et compulsi constituti in tantum quod, sicuti toti provinciæ constat, extra septa ecclesiæ nostræ sine licentia et permissione speciali servientum dicti comitis egredi non possumus, nec litteras ab aliquo suscipere, vel nostras alicui dirigere, nisi prius dictus comes illas inspexerit evidenter, vos tanquam dominos et fratres in Christo karissimos attentius rogamus, quatinus caritatis et divinæ pietatis intuitu dominum abbatem inducatis in quantum potestis, ut talibus impedimentis consideratis, impotentiam nostram respiciendo, nos habere dignetur excusatos. Vos etiam præmissa respicientes nos de jure excusabiles et a culpa immunes, si placet, habeatis. Ter quidem litteratorie innocentiam nostram domino abbati ostendimus, bis cum adhuc esset apud Cluniacum, et tertio post recessum suum a partibus nostris. Quod iterato, Deo dante, quam citius corporaliter ejus præsentia frui poterimus, fideliter et devote faciemus. Mittimus vobis transcriptum litterarum tam a nobis quam a dicto comite domino abbati alias transmissarum inspiciendas, iterato vos rogantes, quatinus dictis litteris cum quanta potueritis diligentia erga dominum abbatem procuretis, ut rancorem animi et commotionem qua erga nos injuste movetur, (novit Deus) nobis relaxet, et nullam, si placet, erga nos crudelitatem exerceat, sicut nec de jure, sicut nobis videtur, debet, cum parati simus et perpetuo erimus omnibus mandatis et præceptis suis, quantum in nobis est, humiliter et devote ac canonice obedire. Tantum ergo, si placet, ad præsens faciatis, ut diligentiam vestram nobis profuisse sentiamus, et ob hoc, qui modo vobis sumus devoti, merito devotiores in futurum esse debeamus. Super omnia ad pacem inter abbatem et comitem reformanda laboretis. Valete.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung