CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4393     View  [Back]
Litteræ H., domini Baugiaci, ad abbates de Fontaneto et de Albaripa, de controversia super terra de Chamlita, etc.
Viris venerabilibus abbatibus de Fontaneto et de Albaripa, et priori de Fontaneto, H., dominus Baugiaci, salutem et reverentiam. Si bene recolitis vos quando terram de Chamlita, auctoritate domini papæ, sicuti vobis placuit, absolvistis A., præposito de Corneia, in præsentia domini ducis et de ejus mandato, quia illius causæ cognitio vobis est a domino papa commissa; supplicamus igitur vobis quod ipsi et nobis diem et locum assignetis, ubi coram vobis juri parituri comparere possimus. Volumus autem quod quicunque de domo Cluniaci ad vos, ex parte nostra, veniat, ipsum tanquam nos in jure nostro petendo exaudiatis: quia liberam et generalem administrationem domui Cluniaci in causa ista concessimus, et ipsam procuratione jure (?) suam super tertia parte dotalicii filiæ nostræ constituimus, ratum habituri quicquid ipsa faciet, sive in agendo, sive in defendendo, sive transigendo, sive aliud pro alio mutando.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung