CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4394     View  [Back]
Charta qua Humbertus, Valentinensis episcopus, notum facit Pontium Guers, priorem Sancti Marcelli, concessisse ecclesiæ Sancti Privati decimas quas ibi percipiebat.
Cum ea que ad perpetuam ordinata sunt pacem irrefragabiliter deceat observari, commodissimum est instrumentorum tenaci memorie illa comitere, ne ventura posteritas preteritorum ignara ea valeat perturbare. Eapropter ego Humbertus, Dei gratia ecclesie Valentine episcopus, per presentem scripturam posterorum memorie transmittere curavi, quod Pontius Guers, Sancti Marcelli prior, de voluntate et consilio conventus sui, postulavit a conventu ecclesie nostre, ut decimas quas in parrochia Sancti Privati percipiebant illi ecclesie Sancti Privati concederent, ita ut dicta ecclesia Sancti Privati perpetuis temporibus generalem procurationem universo conventui ecclesie nostre facere teneretur XII denariorum; set quia dignum erat, ut qui illis populis spiritualia ministrabant ab eis decimas reciperent, placuit dicto conventui nostro eorum preces admittere et effectui mancipare, ita ut abbas Cluniacensis suusque conventus ad dicti census procurationem ecclesiam Sancti Privati cum omni jure ad se pertinenti obligarent et deinceps communitati nostre censuariam constituerent. Hac igitur inter eos placita conventione, dictus prior Sancti Marcelli, ad cujus jus ecclesia Sancti Privati noscitur pertinere, in capitulo Valentino veniens, dictas decimas de manu decani, presente et laudante conventu, juri ecclesie Sancti Privati, adsociendas recepit et de consensu et voluntate sui conventus in predicta ecclesia Sancti Privati et omni juri eidem ecclesie competenti hunc censum constituit ut singulis annis, quarto kalendas aprilis, generalem procurationem cum helemosina consueta conventui ecclesie Valentie ecclesia Sancti Privati facere teneatur. Hoc idem dominus H., Cluniacensis abbas, totusque sue ecclesie conventus approbando laudaverunt, et presentem cartam suis sigillis roboratam ecclesie Valentine transmiserunt; alia eamdem sententiam continente, et sigillo capituli nostri munita cum testimonio alphabeti incisi, ab ecclesia nostra recepta. Hujus rei testes sunt: decanus Sancti Apollinaris, Richo; Durannus de Torno, magister Ainardus, Namblardus, Hugo de Stella, Gerento de Bisagio, Petrus vicarius, Poceail, archipresbiter de Motilio, Pontius Guers, prior Sancti Privati, Guillelmus de Belmont, ceterique clerici conventus Sancti Apollinaris. Volumus tamen ut jura Cluniacensis ecclesie et dignitates in his omnibus observentur illesa.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung