CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4398     View  [Back]
Litteræ conventus Lewensis ad fratres Cluniacenses, de compositione facta cum comite Warennensi, ut supra.
Sanctissimis patribus et dominis suis domino priori et sacro conventui sancte Cluniacensis ecclesie, humiles et devoti filii sui, conventus Sancti Pancratii, humilem et devotam cum salute obedientiam, et superne dulcedinis adipe saginari. Sicut sorte sinistra et animo amaro laborantibus domesticum est questu lugubri frequenter auras replere, et aures amantum sollicitare, ita sedato tumultu et concessa post luctum leticia, ipsius causam et materiam non occultare videtur non absurdum, ut quorum fuit, communicato doloris calice, flere cum flentibus, eorumdem sit, propulsa meroris nebula, gaudentibus congaudere. Vestre sanctitati satis innotuit questio diu mota, dura satis et hactenus indecisa inter vos et dominum patronum nostrum super ordinatione domus nostre, que quidem tractu temporis sumens convalescentiam, jam nunc eatenus ascendit, quod nisi maturiori consilio et celeri opera malis, que secum convectaverat, fuisset obviatum, illa specialis filia vestra, ille oculus vester dexter, quem nominare consuevistis, non tam caligasset jam quam prorsus erueretur. Siquidem cum sanctissimus pater noster, cujus prudentie litis tam sumptuose et dispendiose terminationem divina dignatio reservavit, in Angliam hac de causa venisset, ipsam totam hoc flatu infectam invenit, quod regis, comitum, baronum, et omnium magnatum terre, una erat sententia pro comite Warennensi standum, ad illius dignitatis et juris defensionem modis omnibus insistendum, quicquid molestie vel rigoris in ipsum exerceretur, toti regno illatum et omnes ei debere esse patrocinio, qui pro omnibus agebat; inter hec quas spoliationes, quas cruces inedie et famis nos sustinuerimus morosum esset exprimere, cum singula nichil aliud nobis intentarent nisi manifestam et irrecuperabilem subversionem. Ceterum inter tot malorum malleos et domino patri nostro et sancte Cluniacensi ecclesie, matri nostre, omnem semper humilitatem, reverentiam, obedientiam et subjectionem impendimus et impendere parati fuimus, sumus et semper erimus. Et licet aliquando inde contrarium fama sinistra sonuerit, mera veritas hec est, quod ab hiis separare nos non poterit periculum vel gladius. Huic autem innocentie nostre testimonium si placuerit perhibere poterit pius pater noster, in cujus audientia publice potestati sumus in jure et adhuc libere protestamur nullam nos contra sanctam Cluniacensem ecclesiam habuisse vel habere velle querelam, nec nos in nominatione vel electione prioris nostri jus aliquod vendicare. Ad hec, sanctissimus pater noster, consulto satis et modesto discretionis vestigio in causa procedens, considerata temporis malitia, circumspectis malis cotidie crescentibus et grandescentibus, intuens quod non esset indempne capud a quo tam generosum membrum precisum esset aut avulsum, de consilio magnorum et multorum prudentium, censuit aliquantum subducendum severitati, et cum domino patrono nostro amicabiliter componendum. Quod, et Deo ipsius conatibus aspirante, feliciter actum est in forma que vobis poterit demonstrari. In qua, licet superficie tenus antique vestre consuetudini et libertati videatur modice aliquantulum derogatum, clarius tamen intuentibus et diligentius discutientibus palam erit et vestre dignitati per omnia esse consultum et nostre paci perpetue provisum et infinitis malis obviatum. Quia igitur totum quod sumus vestrum est, nec habet unde glorietur palmes, nisi de pinguedine radicis bone, nos omnes ad pedes vestre universitatis prosternimus, cum multis lacrimis postulantes et supplicantes quatinus ipsam formam pacis per dominum patrem nostrum, Deo cooperante, roboratam et a nobis approbatam, gratam et acceptam, sicut et nos habere dignemini, vestri gravaminis tolerantiam, si quid in ipsa est, intuitu nostre pacis eque ferentes. Conservet sanctitatem vestram divina protectio. Actum et recitatum publice in capitulo nostro, anno Verbi incarnati Mo CCo Io, Xo IIIo kalendas julii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung