CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4400     View  [Back]
Litteræ monachorum de Caritate ad monasterium Cluniacense, quibus recognoscunt jus abbatis super amotione prioris et supprioris sui conventus.
Reverentissimis patribus et dominis karissimis L., priori et sacro conventui Cluniacensi, fideles filii et conservi sui in Domino, conventus de Karitate, salutem et cum omni reverentia obedientiam humilem et devotam. Inter religiosas domos que a sancta matre nostra Cluniacensi ecclesia processerunt et eandem respitiunt, ecclesiam nostram esse credimus, que semper ipsam et majori veneratione coluit et habundantiori karitate dilexit, illi in prosperis et adversis indesinenter adherens, et secundum Beati Benedicti regulam et Cluniacensis ordinis instituta, eam in omnibus reverens ut dominam et magistram; hinc siquidem non inmerito presumimus accidisse, quod pre aliis et religione claruit, et terminos suos ubique dilatans rebus et possessionibus habundavit. Illud autem, quod in ecclesia nostra super amotione prioris et supprioris nostri et quibusdam aliis excessibus contra matrem nostram Cluniacensem ecclesiam, peccatis exigentibus, est presumptum, per Dei gratiam et venerabilis patris nostri domni abbatis Cluniacensis bene placitum, ordinationem et industriam, ad laudem Dei tam prudenter et regulariter reformatum est, ut sancte religionis et honestatis unguentum, quod a vobis sicut a capite descendit in menbrum, in nullo vel modico deperditum fuerit, licet odor ejus occasione turbationes et scandali aliquandiu fuerit imminutus. Novit enim omnipotens Dominus, et vobis utinam fideliter innotescat! quod in his et aliis omnibus, ita omnes et singulos nostrum ad omnem dispositionem suam invenit humiles et subjectos, quod quicquid ei in nos statuere placuit, reverenter suscepimus et devote illud Psalmiste: «Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum», per exhibitionem operis adimplentes; nec enim ita sumus hebetes et ingrati, ut patri nostro ac domino abbati Cluniacensi et vobis in aliquo voluissemus unquam resistere, immo potius sancte matri nostre Cluniacensi ecclesie honorem, reverentiam et obedientiam in omnibus et per omnia voluimus semper et volumus exhibere, nec in prefitiendo nobis vel amovendo priore jus aliquod vindicamus, cum ipsius ordinatio tota ex domni abbatis Cluniacensis pendeat voluntate. Cum igitur firmiter habeamus in votis semper vobis tamquam dominis in omni subjectione jugiter obedire, sanctitatem vestram lacrimosis precibus imploramus, ut purgato culpe vitio, cesset jam indignatio vestra, si quam exinde erga nostram ecclesiam concepistis, et eamdem, que vestra est, sicut hactenus fecistis diligere fortius et fovere velitis. Actum et recitatum publice in capitulo nostro, anno incarnati Verbi millesimo ducentesimo primo. (Trace de sceau)
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung