CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4401     View  [Back]
Charta qua Stephanus, comes Burgundiæ et dominus Trevæ, dat prioratui Sancti Marcelli Cabilonensis redditus nundinarum Trevæ.
Ego Stephanus, comes Burgondie et dominus Treve, presentibus et futuris rei geste noticiam in perpetuum. Sciant omnes quos scire oportuerit, quod bone memorie comes Stephanus, pater meus, pro equo albo piscibus onerato, quem censualiter debebat priori Sancti Marcelli Cabilonensis, deputaverat ei et ecclesie Sancti Marcelli, et concesserat in censu Treve centum solidos annis singulis persolvendos. Pro his igitur centum solidis quos mihi retinui, laudantibus Wichardo Bordon et Philiberto, Sancti Marcelli et Treve prioribus, laude et assensu Stephani, filii mei, concessi et dedi ecclesie Sancti Marcelli in elemosinam perpetuo possidendam, omnes redditus nundinarum que sunt apud Trevam, in decolatione sancti Johannis et in festo sancti Bricii, qui in partem meam penitus cedebant. Dedi quoque eis et concessi in elemosinam medietatem reddituum quos habebam in parvis nundinis prioratus Treve et in nundinis Sancti Andree, que fiunt apud Trevam; pars enim altera duarum istarum nundinarum ad priorem Treve penitus pertinebat. In his autem quatuor predictis nundinis, supradictorum laude priorum, medietatem justiciarum mihi retinui. Sciendum vero quod familia prioris de Treva vel aliquis de precepto ejus, absque omni contradictione villicorum vel aliorum ministrorum meorum, predictos redditus quos dedi, sicut in presenti pagina continetur, debet recipere et reddere priori Sancti Marcelli; partem vero, que ejus propria est, retinere. Si quis autem (quod absit!) hanc elemosinam aliquando perturbare presumpserit, concessi ut prior de Treva in castello Treve divina penitus interdicat, donec de qualibet illa perturbatione ei plenarie fuerit satisfactum. Testes: Philibertus, prior Treve, et Bernardus monachus; Petrus, medicus Maceriarum; Pontius de Sonz et Girardus de Wileson, milites; Ebrardus de Wilefaz et Petrus de Ayrosc. Ut igitur presens scriptum ratum et inconcussum permaneat, sigilli nostri impressione presentem feci paginam communiri. Actum anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo primo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung