CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4406     View  [Back]
Charta qua Guichardus, dominus Bellijoci, werpivit malas consuetudines quas requirebat in terris monasterii Cluniacensis.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Notum sit omnibus presentes litteras inspecturis, quod ego Guichardus, dominus de Bellojoco, cum super dampnis et injuriis ab antecessoribus meis et me et hominibus meis ecclesie Cluniacensi irrogatis, inpeterer a domno Hugone, venerabili abbate Cluniacensi, quondam abbate Radingensi, et jam propter hoc in me et tota terra mea sententia esset apostolica auctoritate promulgata, tandem inter nos talis concordie compositio intercessit. Convenimus enim apud Sanctum Nicetium et ibi compromisimus in sex arbitros, tres milites ex parte mea et tres monachos ex sua. Ego vero Guichardus, tactis sacrosanctis euvangeliis, corporale prestiti sacramentum, quod quicquid prenominati sex arbitrarentur, bona fide integre custodirem, et hoc idem sacramentum jurari feci a decem militibus meis. Cum vero post multas dierum assignationes, tandem convenissemus apud Regniacum, et prenominati arbitri in quos conpromiseramus non bene concordaverent, ego Guichardus, divina inspiratione et motu proprio, compromisi in ipsum abbatem, et super sacramentum quod feceram de sex arbitris promisi stare dicto ejus et illud fideliter custodire. Postea vero, pro perficienda promissione mea, veni Cluniacum, et secundum dictum ipsius abbatis, quitavi omnes malas consuetudines et gravamina que antecessores mei et ego et servientes mei feceramus in tota terra Sancti Petri Cluniacensis et membrorum et hominibus eorum, videlicet in talliis, in operibus, et jornalibus, et messibus, et gallinis, et in mareschalchiis, et in omnibus aliis consuetudinibus, quos in temporibus antecessorum meorum et meorum inoleverant in hominibus et terra eorum; excepto eo quod ubi fenum solet de jure accipi, ita accelerate (?) accipietur, videlicet trossa una quam equs possit rationabiliter portare usque ad hospitium suum, et hoc infra festum sancti Michaelis, et ultra non possit perquiri. Preterea omnia dampna illata eis vel hominibus suis, per me vel per servientes meos, prius compromissionem factam inter nos apud Sanctum Nicetium, in talliis vel aliis rebus, licet sex arbitri cum consensu meo statuerunt, teneor in integro restituere abbati vel mandato ipsius. Idem vero abbas et totus conventus, pro bono hujus pacis, de omnibus querelis quas contra me habebant, sustinuerunt, neque de eis poterunt me impetere, quamdiu prenominatas pactiones fideliter observabo. Omnes etiam querelas quas habebam contra Cluniacensem ecclesiam penitus in hac concordia quitavi. Et ut hec conventio firma et illesa permaneat in eternum, presentem cartam sigilli mei munimine roboravi. Actum apud Cluniacum, anno Domini Mo CCo secundo, mense novembri. His testibus: Eustorgio, abbate Mauziacensi; Girardo, abbate Crudatensi; Girino camerario, Duranno conestabulo, Artaudo, priore Paredi; Girardo notario, monachis; Dalmacio Dioin; Poncio, preposito de Alvignet; Bernardo, preposito Bellijoci; Roberchon de Bellojoco, Duranno de Boscho, Petro de Clusa, Willelmo de Boscho, burgensibus Cluniacensibus, et pluribus aliis. Hec autem omnia feci et meo sigillo confirmavi, quoniam volo malas consuetudines radiciter amputare, et bonos usus antecessorum meorum firmiter custodire, salvo jure meo et bona custodia in locis in quibus eam habere consuevi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung